Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/39

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

SIXIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 23

modocunque accipere temporale pro spirituali sit simonia, vel contra 1.

Respondetur, vere et proprie non esse; nisi quando temporale accipitur tanquam pretium rei spiritualis, vel contra: quod nimirum fit, quando spirituale pro temporali commutatur, tanquam pro æquali, secundum existimationem commutantis; ita ut per contractum justitiæ res spiritualis pro temporali commutetur. Quando vero datur spirituale propter temporale, vel contra, solum tanquam propter motivum, aut solum ex gratitudine, et per aliquam compensationem gratuitam, non accidit simonia, saltem in foro conscientiæ. Ita ex mente S. Thomas quæstione 100. a. I . et 2. ad 4. et art. 3. ad 2. 3. 4. post Sylvestrum... Caietanum... et Navarrum... docet Gregorius de Valentiaq. 16. pu. 3... [12e Pr.p. 376 sqq.].

65. Quod tamen non obstat, quo minus in casibus à jure expressis incurratur simonia, sive ea, quam Juris positivi superius diximus ; sive secundum præsumptionem externi fori.

Unde S. Thomas, cit. articulo 2. ad. 4: Si aliqua, inquit, ex consuetudine exiguntur, quasi pretium rei spiritualis, cum intentione emendi vel vendendi, est manifeste simonia, et præcipue si ab invito exiguntur. Si vero exiguntur quasi stipendia per consuetudinem approbata, non est simonia, si tamen desit intentio emendi vel vendendi, sed intentio referatur ad solam consuetudinis observantiam ; et præcipue quando aliquis voluntarie solvit. In bis tamen omnibus, sollicite cavendum est, quod habet speciem simoniæ, vel cupiditatis, secundum illud Apostoli I. Thess. ult. : Ab omni specie mala abstinete vos [p. 40].

66. Respondetur II. Id etiam ad modum explicatum procedere, tametsi temporale sit principale motivum dandi spirituale ; imo etiamsi sit finis ipsius rei spiritualis, sic ut illud

____________________________________________________________

1. Cf. dans la seconde Imposture, infra p. 348, et dans la douzième Provinciale, infra p. 878 sqq., les discussions soulevées par ce passage. — Adam Tanner, jésuite du Tyrol (1571-1632), professeur de théologie.