Page:De la Démonomanie des Sorciers (1587).djvu/30

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DETERMINATIO PARISIIS FACTA PER ALMAM FACVLTATEM THEOLOGICAM, ANNO DOMINI M. CCCXVIII. SVper quibusdam superstitionibus nouiter exortis. PRÆFATIO. VNIVERSIS orthodoxæ fidei zelatoribus Cantellarius Ecclesiæ Parisiensis and facultas Theologiæ in alma vniuersitate Parisien, matre nostra cum integro diuini cultus honore spem habere in Domino: at in Vanitates and insanias falsas non respicere. Ex antiquis latebris emergens nouiter errorum f da colluuio recogitare commonuit: quòd plerumque veritas Catholica apud studiosos in sacris literis apertissima est: quæ cæteros latet, nimirum cum hoc proprium habeat omnis ars manifestà esse exercitatis in ea, sic vt ex eis consurgat illa maxima, Cuilibet in sua arte perito credendum esse. Hinc est orationum illud quod Hieronymus ad Paulinum scribens assumit: Quod medicorum est, promittant medici: tractent fabrilia fabri. Accedit ad hæc in sacris literis aliud speciale quod nec experientia and sensu constant aliæ artes, nec possunt ab oculis circumuolutis nube vitiorum facilè deprehendi. Excæcauit enim eos malitia eorum. Ait siquidem Apostolus quòd propter auaritiam multi errauerunt à fide: propterea non irrationabiliter idolorum seruitus ab eodem nominatur: alij propter ingratitudinem qui cum cogneuissent Deum: non sicut Deum glorificauerunt in omnem idololatriæ impietatem (sicut idem commemorat) corruerunt. Porro Salomonem ad idola, Didonem ad magicas artes pertraxit diro cupido. Alios postremò misera timiditas tota ex craslino pendens in obseruationes superslitiosissimas impiasque depulit: quemadmodum apud Lucanum de filio Pompei Magni, and apud hisloricos de plurimis notum est. Ita fit vt recedens peccator à Deo decliner in vanitates and insanias falsas, and ad eum qui pater est mendacij tandem, impudenter palámque apostatando se conuertat. Sic Saul à Domino Page 26

derelictas Phytonissane cui prius aduersabatur, consuluir: sic Ochozias Deo Israel spreto, misit ad consalendum