Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, I.djvu/186

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page n’a pas pu être entièrement corrigé, à cause d’un problème décrit en page de discussion.

ſemel incoepit moueri, ſemper & æquali celeritate mouetur. Supponas ergo pondus in A exiſtens impelli a ſua grauitate verſus C. Dico ſtatim atque coepit moueri, ſi deſereret illum[1] ipſius grauitas, nihilominus pergeret in eodem motu donec perueniret ad C ; 5 ſed tune non tardius nec celerius deſcenderet ab A ad B quam a B ad C. Quia vero non ita fit, fed adeſt illi grauitas quæ premit illum[1] deorſum & addit ſingulis momentis nouas vires ad deſcendendum, hinc fit vt multo 10 celerius abſoluat ſpatium B C quam A B, quia in eo percurrendo retinet omnem impetum quo mouebatur per ſpatium A B & inſuper 15 nouus ei accreſcit propter grauitatem quæ de nouo vrget ſingulis momentis. Qua autem proportione augeatur iſta celeritas, demonſtratur in triangulo 20 A B C D E : nempe prima linea denotat vim celeritatis impreſſam 1° momento, 2[1] linea vim impreſſam 2° momento, 3[1] 3° vim j° inditam, & ſic conſequenter. Vnde fit triangulus A C D qui repræſentat augmentum celeritatis motus in deſcenſu ponderis ab A uſque 25 ad C, & A B E qui repræſentat augmentum celeritatis in priori media parte ſpatii quod pondus percurrit, & trapezium B C D E quod repræſentat augmentum celeritatis in poſteriori media parte ſpatii quod pondus percurrit, nempe B C. Et cum trapezium

  1. a, b, c et d Lisez illud.