Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, III.djvu/528

La bibliothèque libre.
Aller à la navigation Aller à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée

516

��Correspondance.

��» tatem, figuram etc., sic et res naturales ; sed verum prius, ergo et poste- » rius. Negavimus niajorem et minorem. Ad probationem minoris atque » alias insuper instantias diximus, horologium bene dispositum et apta- » tum, actu tamen non moveri sine extcrno movente, manu scil. iiominis, » aut vicarià ejus, ponderis depressione ac tractione : quomodo clavicim- » balum, cythara, testudo, optimc ad cantum disposita et aptata, actu non » canit, sine accedente externe motore, manu scil. artificis; ut et molas » optime dispositas actu non molunt sine externo impulsu aut tractione » aquae, venti, equi aut asini etc. Addimus nunc hydraulica organa aut » clavicimbala, sine motu aut puisu aquae in tubulis subterraneis, actu » non sonare ; nec tamen aquam illam dici posse partem organi, nedum » motorem ejusinternum. SecundaTaûo: Quia cor animalis movetursolà » dispositione partium. R. : moveri ab anima seu forma informante, me- ï diantibus qualitatibus tanquam principiis qtio, aliisque instrumentis ad i> motum animalem requisitis. Instantia : Atqui potest imminui cordis » motus, immo plane cessare aut tolli, etiam vivente animali ; ergo non » est ab anima; siquidem enim ab anima esset, utique praesente anima » illâ, praesens esset motus. .Res;?, .• Negatur majoris consequentia. Ratioci- » natio est ab anima rationali, et tamen ab infante recens nato abest illa, » quamvis non absit anima rationalis. Sic dato motum cordis cessare in » vivente animali, non tamen inde sequitur, animam seu formam non » esse principium istius motûs. Quod enim motus aut imminuitur aut ces- » sat, illud est ab organis et ab impedità facultate. Instantia 2 : Si forma » illa esset principium motûs, et uteretur ad illud qualitatibus et instru- » mentis, tum sequeretur formam illam uti ratione seu ratiocinari. Resp. : » Neg(atur) consequentia, quia formae per facultates naturales operantur » sine ratiocinatione; sic animalia instinctu naturali, immo et vegetabilia » noxia fugiunt, convenientia sibi prosequuntur ; sic, ex. gr., hirundo » absque usu rationis chelidoniâ adhibità sanat oculos pullorum ; et sto- » machus noster, jecur etc. concoquunt, nec sunt subjecta direction! ratio- » nis. Addimus lapidera cadere deorsum, astra oriri, omnia denique » naturalia motus suos peragere absque ratione : sic enim creata sunt à » Deo, et secundum impressas sibi facultates ad fines suos tendunt, haut » aliter ac sagitta ad scopum. Vide Metaphysicos disputantes de causa » finali. AdTninorem syllogismi responsum est; de imminutione motûs » cordis. concedi eam accidere, sed tum nullam speciem consequentiae 1) esse, siquidem imminutus motus etiam sit motus. Totalem cessationem » motûs non concedi, sed deferri hoc ad experientiam Medicorum. Quis » autem hoc expertus sit, non patere. Et quid ? si quis nullum ejus mo- » tum aliquando extrinsecus percipiat, ideo non est dicendum, nullum » intus aut exterius esse motum ; facile enim regeri posse, motum esse » insensibilem, prout de systole in pulsu quidam statuunt. Atque hae qui- » dem rationes hactenus ventilatae. Eaedem ut de novo tanto melius ur- » geantur, etaliae deinceps adjiciantur, appendicem hanc conscripsimus. » [Ib., p. 43-46.)

�� �