Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, III.djvu/530

La bibliothèque libre.
Aller à la navigation Aller à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée

518

��Correspondance.

��» Taurelli et Gorlæi, de homine ente per accidens, multis impingere » Argumentum, quo moventur, tale est. Duo entia seu substantiae com- » pletae faciunt unum per accidens et non per se : sed corpus et anima » hominis sunt duae substantiæ completæ. Ergo. .. Resp.: Major non est » universaliter vera; et minor negatur. Quod coram in ipsâ disputatione » ut pluribus et usque ad extremum ventiletur, cursim nunc indicamus istas hypotheses : »

« 1° Hominem esse speciem substantiae et animalis unam, in unam es- » sentiam seu naturam ex animâ et corpore creatam, innui putamus Gen. » 2, vers. 7, I Cor. 15, 45, coll. cum Genes. 1, 26, 27. »

« 2° Christus [theantrwpos] (in quo duoe naturae seu substantiæ completæ) » est unum per se et non per accidens : facta est enim unio naturarum in » unum suppositum [ousiwows]. Vide Theologos de personà Christi. Multo » magis ergo, substantialiter et per se, facta est unio inter animam et cor- » pus hominis, quippe quae tam longe non distant, nec tam sunt completæ » substantiae, ac divinitas et humanitas. »

« III. Christi humana natura vera non esset magis substantia una per » se, quàm eadem mortua; nec in vivente magis fuisset substantialis unio » animæ et corporis, quàm in mortuo; quod videtur absurdum. »

« IV. Subjectum adaequatum et totale virtutis et peccati, et consequenter » præmii et pœnæ, non esset compositum et suppositum humanum se- » cundum animam et corpus, corpus secundum omnes corporeas facul- » tates et partes ; sed tantum Mens seu anima hominis, nisi forte excipiatur » glandula pinealis, quod facultas animalis et mens humana illi propius » et magis immédiate videatur assistere et cum eâ conjungi aut in eâ ha- » bitare. Vide I Corinth. 5, 5, et 7, 34, et 6, 19, 20; I Thess. 5, 23 ; » Rom. 6, 12, 13. »

« V. Non tam commode refutari possent Sociniani, qui negant corpus » esse partem essentialem hominis, aut cum anima constituere substan- » tiam et suppositum humanum; consequenter idem numéro corpus non » esse resuscitandum. De quo Antagonistae Socinianorum, et nos in præ- » lectionibus locorum communium. »

« VI. Sequeretur angelum, Daemonem in corpore energumeni, (impri- » mis si assistat glandula; pineali, aut illam prae aliis partibus corporis » energemate suo insideat), non magis aut minus esse unum, quàm ani- » mam existentem in corpore : idem enim utrobique esset genus et modus » unionis, scilicet per accidens; nec hic magis quàm illic esset unio sub- » stantialis aut una substantia seu natura. »

« VII. Idem sequeretur de animâ separatà, si quidem alteri homini, aut » corpori alicui humano assisteret. »

« VIII. Quia ex hypothesi Taurelli et Gorlæi (quibus omne composi- » tum est ens per accidens, et solum simplex ens per se) per consequen- » tiam educi posset, etiam angelos et animas separatas esse entia per acci-

�� �