Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/171

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DXIV. — i6 Avril 1648. 157

��[P. i53] : sed me istam vint...

Hoc non posset valere apud Atheum, qui eo argumento se con- vinci non pateretur, cùm ad id efficiendum idoneum etiam non sit, nec auctor hoc ita intellectum vult; sed débet conjungi cum aliis argumentis de Deo, et prœsupponit illa, et ex illis probatum Deum, ut auctor etiam in hac responsione probaverat esse Deum ex ejus ideà, etc.; adeo ut sensus hic sit : cùm jam sciam et probaverim esse Deum, et simul animadvertam ' inter numerandum me non posse pervenire ad numerum maximum, sed semper esse cogitabilem majorem numerum quàm a me cogitari possit, sequitur illam vim me non habere a memet ipso, sed eam me accepisse ab aliquo ente me perfectiore, scilicet a Deo, quem argumentis Jam allatis esse probavi.

P. i53 : de idea angeli...

[0]. — Ideam angeli quod attinet, certum est nos illam formare ex ideâ mentis nostrœ, et nullam ejus cognitionem nisi ex ideà mentis nostrœ habere; adeo ut nihil in angelo quoad rem ipsam possimus considerare, quod etiam non in nobis esse animadvertere possimus. Sed sic angélus et mens nostra erunt idem, cùm utraque sit res solum cogitans?

R. — Ambo quidem sunt res cogitantes; sed hoc tamen non im- pedit quo minus angélus multo plures habeat perfectiones quàm mens nostra, vel in majori gradu, etc. ; adeo ut etiam quodam modo' specie differre possint, ut D. Thomas volebat omnes angelos a se invicem specie differre, et singulos ita descripsit quasi in illorum medio fuisset, unde etiam Doctoris Angelici nomen et gloriam acquisivit ; sed ut nullibi fere magis occupatus, ita et nuUibi ineptior est. Angelorum enim cognitio nos fere latet, cùm, ut dixi, eam ex mente non haurianius; et sic etiam igno- ramus ea omnia quse de iis quœri soient, an scilicet uniri possint cum corpore, qualia illa fuerint corpora quœ in Vetere Testamento sibi sœpe adaptabant et similia. Priestat nos ea credere, prout in Scripturâ habentur, scilicet eos juvenes fuisse, ut taies apparuisse et similia.

I. MS. : animadverto. — 2. quodam modo] quidem (MS.).

�� �