Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/174

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

i6o Correspondance.

R. — Et illa et omnia alla pendent a Deo ; illius enim voluntas non solùm est causa rerum actualium et futurarum, sed etiam pos- sibilium et natiirarum simplicium, nec quicquam fingi potest aut débet quod non a Deo pendere dicamus.

[0]. — Sed an erpo potuisset Deus imperare creaturœ ut se odis- set, et hoc bonum ita instituisse ?

R. — Jam non potest ; sed quid potuerit, nescimus ; et quidni creaturœ hoc imperare potuisset?

��P. 64 : ut palet ex eo. . .

[0]. — Sed sic nec chimœra erit ens fictum, cùm etiam de eâ varias proprietates demonstrare queam.

R. — Quicquid distincte et clare in chimferâ concipi potest, illud est ens verum ; nec est fictum, quia habet veram et intellectualem ' essentiam ; et illa essentia tam a Deo est, quàm actualis aliarum rerum. Dicitur autem tum ens fictum, cùm nos illud existere sup- ponimus. Sic etiam omnes demonstrationes Mathematicorum ver- santur circa vera entia et objecta, et sic totum et universum Mathe- seos objectum, et quicquid illa in eo considérât, est verum et reale ens, et habet veram ac realem naturam, non minus quàm objectum ipsius Physices. Sed differentia in eo solùm est, quod Physica con- sidérât objectum suum < non solùm tanquam > ^ verum et reale ens sed tanquam actu et quâ taie existens, Mathesis autem solùm quà possibiie, et quod in spatio actu quidem non existit, at existere tamen potest. Notandum autem hîc est nos loqui de clarà percep- tione, non imaginatione ; quamvis enim quàm clarissime imagine- mur caput leonis adjunctum corpori caprœ et similia^, non tamen Inde sequitur ea existere, quoniam non clare percipimus veluf* nexum illum qui inter illa est; ut clare video ^ Petrum stantem, sed non video clare stare contineri et connexum esse cum Petro. Claris autem perceptionibus si adsueti simus, nihil falsi concipiemus; an autem illfe darse sint necne, ex propriâ con- scientiâ optime sciemus, et hue conferunt illœ omnes rerum <dilucidationes> quas auctor Princip. I recensuit, quas novisse plurimum juvat.

I. intellectualem] immutabilem ? — 4. valut, id. — 5. video] ideo. — 2. Manque dans le MS. — 3 et — 6. Manque dans le MS. ' similia, signe abre'viatif {MS.).

��\ \

�� �