Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/189

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DXIV. — i6 Avril 1648. 175

[0]. — Sed possem facile meâ manu tam parvas partes moveie, quas jam video ' immobiles esse.

R. — Si hoc posses, motusque tuœ manùs earum quietem supe- raret, non essent immobiles. Sed quomodo hoc fieri non possit, quomodoque pars tuœ manùs eas corporis duri partes contingens eis mollior sit, et proinde eas movere non possit, satis in secundo libro < Art. 63 > ^ ostensum est. Ex hisce autem principiis natura vitri, qucC alias tam difficilis est, facillima fit.

��EX DISSERTATIONE DE METHODO.

��P. I : abiindare se putat..."

[0]. — Sed multi homines obtusi ingenium exoptant stepe melius et prtestantius.

R. — Fateor ; muhi sunt, qui agnoscunt se deficere ab aliis in- genio, memorià, etc. Sed tamen unusquisque putat ita se excellere judicio, sententiam ferendi aptitudine, ut omnibus aliis in eâ re œqualis sit. Nam omnibus arrident suae sententiœ, et quot capita tôt sensus. Et hoc per bonam mentem hîc intelligit auctor.

P. \b : ad logicam.. ."

Ea potius est Dialectica, cùm doceat nos de omnibus rébus dis- serere, quàm Logica, quœ de omnibus rébus demonstrationes dat. Et sic bonam mentem magis evertit quàm adstruit; nam dum nos divertit et digredi facit in hos locos communes et capita, quas rei externa siînt, divertit nos ab ipsâ rei naturâ. In eâ autem valde exercitatus est Dn. Voetius, qui <nihil>- in libris suis habet, nisi quod ferat sententias, seu constituât décréta, asserendo « hoc ita et ita est », et quod multa testimonia conglomeret.

I. après video] adeo [MS.), ad- tive). — 2. Manque dans le MS. — ditioii inutile {ou répétition fau- 3. < nihil > manque dans le MS.

a. Discours de la Méthode, p. i, I. 18, de la présente édition.

b. Ib., p. 17, 1. 16.

�� �