Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, V.djvu/261

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

1, 252-2s:^. DXXXI. — II Décembre 1648. 247

» quœ difficultatibus respondent, vix possunt intelligi, nisi etiam eae, quas » occasionem ipsi dederunt taie quid respondendi, simul in lucem edan- » tur, nec tamen mihi honesium visum fuerit hoc exequi absque veniâ et » licentià eoriim qui ipsi rescripserunt, à quibusdani petij et impetraui, I) vt illud mihi concédèrent, quod etiam spero à te, pro summâ tuà hu- » manitate et incredibili erga Cartesium studio, mihi concessum iri. »

« Sed proeterea cuperem vt mihi exemplaria mitteres earum omnium » quas à D. Cartesio accepisti epistolarum ; duas enim tantum prae mani- !) bus habeo, quarum prior respondet tuis tertio Idus Decembris datis", »> altéra, ijs quœ tertio nonas Martij scriptœ sunt*". Superest igitur tertia, » quae mihi deest, quœque tuis lo Calendas Augusti et 12 Calendas » Nouembris datis satisfacere débet' ; quœ profecto non potest non esse » pulcherrimg, et continere plura scitu dignissima, cùm tôt tuis tantisque » difficultatibus et quœstionibus, cùm ex Principijs Philosophiœ, tum ex •> Dioptrice excerptis, respondere debeat; cuius tamen duas dumtaxat » paginas inueni, quœ tantum instantijs tuis satisfacere tentant, nec vllum » verbum ad quœsita tua super Principijs et Dioptrice continent. Quare » summopere exopto et enixè precor, vt et mihi licentiam concédas lit- » teras tuas simul cum responsis imprimendi, et vt simul ad me mittas, » quas habes à D. Cartesio, vt et posteritatis vtilitati, et amici nostri » famœ ac memoriœ consulamus. »

« Prœter hœc autem litterarum Autographa, plura adhuc habeo celc- » berrimi viri prœclara monumenta, quœ singula suo tempore lucem vide- » bunt, et quœ non parum iucunditatis puto tibi fore allatura, vtpote qui » in euoluendis Cartesianis scriptis tam impiger videris. Si mihi verna- » culâ linguâ vti licuisset, aptius atque ornatius senteniiam meam expli- » cuissem ; sed ne in varios errores inciderem, stylum contraxi, et vt » potui, non vt volui, mentem meam tibi aperui ; quod rogo vt mihi con- » dones, et scias me tuœ semper humanitatis et sapientiœ laudatorem et » cultorem fore. »

Cl Clavdivs Clerselier. » « Parisijs, 12 Dec. 1654. »

« Responsio Henrici Mort. » « Litterœ tuœ, vir clarissime, datœ Lutetiœ Parisiorum, pridie Idus » Decembris, anno 1654, non peruenerunt ad manus meas ante deci- » mum septimum Calendarum Maij*'. Miror tantum temporis interfluisse. » Granthamiœ tune agebam in agro Lincolniensi. Rus enim concesse- » ram, cùni alijs de causis, tum ad confirmandam valetudinem. Vehe-

a. Voir ci-après lettre DXXXVII, du 5 fe'vrier 1649.

b. Lettre DLIV, du i5 avril 1649.

c. Cette troisième lettre ne fut pas rédigée entièrement, et il n'en reste que les deux pages dont parle Clerselier, et que nous donnerons, lettre DLXVI ci-après, fin d'août.

d. Le i5 avril i655.

�� �