Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/340

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

}I0

��Principiorum Philosophie

��392-293.

��CLXXXI.

Cur eandem nullius al- terius corporis inter- pofitio impediat*.

��CLXXXI I. Cur magnetis pofitio non conveniens ejus vires paullatim im- minuat b .

��CLXXXIII. Cur rubigo, humiditas 6/itus, cas etiam im- minuat, & vehemens ignis plané tollat °.

���ut debilis tantùm vis magnetica totius Terrae hîc apud nos fentiatur.

Sed praeter ferrum aut magnetem, nullum aliud cor- pus in locum laminae C D poni poteft, à quo magnes

A B impediatur, ne vim fuam in acum EF exerceat. Nullum enim habemus, in hac exte- riore terra, quantumvis foli- dum & durum, in quo non fint plurimi meatus : non quidem ad menfuram particula- rum ftriatarum efformati, fed multô majores, utpote qui etiam globulos fecundi elementi recipiunt, & per quos idcirco iftae particulae ftriatae non minus libéré tranfire pofîunt quàm per aërem, in quo iftos etiam globulos fecundi elementi obvios habent.

Si ferrum aut magnes diu detineatur aliter conver- tis adTerram aliofve vicinos magnetes, quàm fponte fe converteret fi nihil ejus motum impediret, hoc ipfo vires fuas paullatim amittit : quia tune particulae ftriatae, ex Terra | vel aliis magnetibus vicinis adve- nientes, obliqué vel averfè ipfius meatibus occurrendo, paullatim eorum figuras mutant & corrumpunt.

Denique vis magnetica humiditate, rubigine, ac fitu valde minuitur ; & valido igné plané deletur. Rubigo enim, ex ferri ramentis efïlorefcens, meatuum orificia occludit ; idemque prœftat aëris humiditas & fitus, quia rubiginis initia funt. Ignis autem agitatio iftorum ramentorum pofitionem plané difturbat. Nihilque puto

a. Propriété 32, p. 287, 1. 10.

b. Propriété 33, ibid., I. 12.

c. Propriété 34, ibid., 1. 16.

��10

��i5

��20

��25

�� �