Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/426

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

28 Epistola

��15-27.

��impugnari. Hoc verô me impulit, ut de rei veritate diligentiùs, & quidnam hominis effes, quid te ad | hoc moveret, inquirerem. Sed quantum ad rem, non dubia erat : Thefes tuae in Regium jam extabant 8 , & egre- gium in novam Philofophiam judicium brevi poftea 5 fuiteditum b . Quantum autem ad mores, audiebam te effe admodum diligentem & affiduum in muniis omni- bus Minifterii ac Profeffionis tuae obeundis ; te faepius concionari, faepius docere, faepius difputare, quàm re- liquos tuos collegas ; fupercilio etiam , voce , geflu 10 majorem pietatem prae te ferre ; tantoque videri zelo ardere pro veritate ac puritate religionis tuae tuendâ, ut non modo leviffima quaeque vitia, praefertim poten- tiorum, fed ea etiam, quae à multis pro vitiis non ha- bentur, fummâ cum feveritate reprehenderes , & in i5 omnes à te diffentientes vehementiffimè difputares ac declamares. Quae me fané impu | liffent ad te tanquam unum ex Prophetis aut Apoftolis fufpiciendum , fi nulla mihi dubitatio remanfiffet ex eo, quôd fcirem me à te injuftiffimè inter Atheos numerari. Sed quia 20 interdum etiam viri boni, malè ab aliis perfuafi, vel non fatis prudenter judicantes, falli poffunt, unum è duobus neceffarium effe putabam : ut vel effes reverâ fan&iffimus, etfi forte non fatis prudens, vel (ignofce nullum mitius verbum ad rei veritatem exprimen- 2 5 dam invenienti) hypocrita : neque enim cum iftis do- tibus, quas in te effe audiebam, mediocritatem ullam in virtutibus aut vitiis confiftere poffe judicabam. Utrum autem è duobus illis verum effet, evidentiùs

a. Tome III, p. 487.

b. Ibid., p. 55 1, et t. VII, p. 590, 1. ai.

�� �