Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/530

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

I î 2 EPISTOLA 200-ioj.

accusent. Cùm deinde notatum est te non tam in vul- gata & omnibus cognita peccata invehi solere, quàm nova quædam investigare, quæ tam minuta sunt, ut ab aliis pro peccatis non habeantur, & non tam ad ple- bejos homines quàm ad potentiores spectant, atque illa tanquam summa scelera describere, ut præ cæteris sanctus videaris : tunc multi existimarunt in te optime quadrare verba Christi, Matth. 7 : Nolite judicare, ut non judicemini. In quo enim judicio judicaveritis, judica- bimini; & in quâ mensurâ mensi fueritis, remetietur vobis. Quid autem vides festucam in oculo fratri tui : & trabem in oculo tuo non vides ? Aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo : & ecce trabs est in oculo tuo ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo; & tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Cùm etiam postea cognitum est, quo pacto Regium impu- gnaris, & censuram tuam theologicam absque ullo rationis prætextu ad quæstiones pure philosophicas extendere volueris, de malignitate tuâ dubitari non potuit. Cùmque nunc tandem eô usque deveneris, ut urbis celeberrimæ Magistratum & Optimates in Aca- demicis thesibus condemnaris, ob rem ab aliis Theo- logis & ipfo etiam eorum Synedrio approbatam : ut eorum Pastorem, qui tibi modestissime ac verissime pro ipsis respondit, tanquam mendacem & calumniatorem prolixo libro traducas ; ut leges Charitatis musteas voces ; ut dicas nihil tibi negotii esse cum Synodis; ut ea quæ in thesibus aperte scripsisti, postæ | in alio libro impudenter neges à te scripta esse; utque nullà ratione potueris impediri à tam maligno & maledico libro evulgando : dubitare non debes quin Domini tui

�� �