Page:Descartes - Œuvres, éd. Adam et Tannery, VIII.djvu/64

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

M

��Principiorum Philosophie

��a8-îg.

��LXX. Nos pojfe duobus modis de jenfibilibus judi- cium ferre, quorum uno errorem prceca- vemus, alto in erro- rem incidimus.

��clarè percipi jam di&um efl a : quàm quid in eodem corpore fit color, vel dolor, vel odor, vel fapor, vel quid aliud ex iis, quse ad fenfus dixi effe referenda. Quamvis enim videntes aliquod corpus, non magis certi fimus illud exiftere, quatenus apparet figuratum , quàm quatenus apparet coloratum : longé tamen evi- dentiùs agnofcimus, quid fit in eo effe figuratum, quàm quid fit effe coloratum.

Patet itaque in re idem effe, cùm dicimus nos per- cipere colores in objedis, ac fi diceremus nos perci- pere aliquid in obje&is, quod quidem quid fit igno- ramus, fed à quo efficitur in nobis ipfis fenfus quidam valde manifeftus & perfpicuus, qui vocatur fenfus co- lorum. In modo autem judicandi permagna eft diver- fitas : nam quamdiu tantùm judicamus aliquid effe in objedis (hoc eft, in rébus, qualefcunque demum illse fint, à quibus fenfus nobis advenit), quod quidnam fit ignoramus, tantùm abeft ut fallamur, quin potiùs in eo errorem prsecavemus, quod advertentes nos ali- quid ignorare, minus proclives fimus ad temerè de ipfo judicandum. Cùm verô putamus nos percipere colores in objedis, etfi rêvera nefciamus quidnam fit, quod tune nomine coloris appellamus, nec ullam fimi- lijtudinem intelligere poflimus, inter colorem quem fupponimus effe in objedis, & illum quem experimur effe in fenfu : quia tamen hoc ipfum non advertimus, & multa alia funt, ut magnitudo, figura, numerus, &c, quae clarè percipimus non aliter à nobis fentiri vel intelligi, quàm ut funt aut faltem effe poffunt in ob- jedis : facile in eum errorem delabimur, ut judicemus

a. Art. xlviii, p. 22-a3 ci-avant

��10

��i5

��20

��25

��3o

�� �