Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/32

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

est, esse eam ens ante omnem formam, cum habeat existentiam suam. Illud omne enim existit, quod in aliquo spatiö est, quod de massa illa omni licet motu et discontinuitate carente negari non potest. Essentia autem materiae seu ipsa forma corporeitatis consistit in avTiruiriq : seu impenetrabilitate ; quantitatem quoque habet materia, sed interroiDatam, ut vocant Averroistae, seu indefinitam, dum enim continua est, in partes secta non est, ergo nee termini in ea actu dantur : extensio tamen seu quantitas in ea datur : non de extrinsecis mundi seu totius massae, sed intrinsecis partium terminis omnia mire convenient.

A materia transeamus ad formam, per dispositiones. Hie si forniam supponamus nihil aliud esse quam ßguram, rursus omnia mire concinent. Nam cum figura sit terminus corporis, ad figuras materiae inducendas opus erit termino. Ut igitur varii in materia termini oriantur, opus est discontjnuitate partium. Eo ipso enim dum discontinuae sunt partes, habet quaelibet terminos separates (nam continua deßnit Aristoteles «uv ra loara Sv] ; discontinuitas autem in massa illa prius continua duplici modo induci potest, uno modo ut tollatur etiam simul contiguitas, quod fit quahdo ita divelluntur a se ut relinquatur vacuum, vel sie ut maneat contiguitas, quod fit quando quae sibi immediata manent, tamen in diversa moveutur, v. g. duae sphaerae, quarum una alteram includit, possunt in diversa moveri, et tamen manent contiguae, licet desinant esse continuae. Ex bis patet, siquidem ab initio massa discontinua seu vacuitatibus inteiTupta creata sit, formas aliquas statim materiae concretas esse ; sin vero ab initio continua est, necesse est ut formae oriantur per motum (nam de annihilatione certarum partium ad vacuitates in materia procurandas, quia supra naturam est, non loquorj, quia a motu divisio, a divisione termini partium, a terminis partium figurae earum, a figura formae, ergo a motu formae. Ex quo patet, omnem dispositionem ad formam esse motum, patet quoque solutio vexatae de origine formarum controversiae. Gui vir cl. Herm. Gonringius peculiari dissertatione non aliter salisfacere potuit, quam formas ex nihilo oriri. Nos dicemus, oriri ex potentia materiae, non aliquid noVum producendo, sed tantum vetus toUendo, et per divisionem partium terminos causando, quemadmodum qui columnam fadt, nihil aliud facit quam inutilia tollit, residuum caeteris sublatis eo ipso eam figuram nanciscitur quam vocamus columnam, scilicet omnes figurae seu formae, quae in ipsa massa continentur, indigent tantum determinatione et acluali ab aliis adhaerentibus separatione. Hac explicatione