Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/42

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

VII.

Jac. SomaftuS an Seibnij.

Ignosce quaeso, si literis prolixis nihil minus quam prolixas reddidero, iion quod gratiam illis prolixitas abstulerit (addidit potius), sed quod otium exiguum ac nundinarum strepitus non sinat de prolixitale cogitare, quam ipse quoque mihi ultro remittis. Gommodum autem sie cecidit, ut ad disputationem illam tuam honeste silere possim, cui quemadmodum satisfacerem, non reperirem. Quanquam enim, quae disseris, legen ti mihi non plane excusserunt opinionem pristinam, labefaclare tamen sunt visa, et parare me non mediocriter vel ad abjiciendam sententiam vel forte ad conciliandam cum tua aliquo modo. Sed verum ut fatear, nescio, si rationes computo meas, sitne consuitum mihi, hoc in caropo tecum congredi, in quo non sum ita ego versatus, ut paria tecum audeam facere, praesertim cum res ipsa non mediocrem requirat artium mathematicarum peritiam, in quibus desipiam, si tecum congrediar. Adde, quo longe tu me es felicior, cujus vernatissima aetas in ea incidit tempora, in quibus prope debellatum foret : mea contra Juventus omnis consumta est in iilis aevi barbari reliquiis, e quibus utcunque paullatim emersisse satis habui ad qualemcunque eruditionis profectum. Quare feres aequo animo, si tecum ita jam paciscar, ut si maxime nihil unquam eruditissimae disquisitioni respondero, feram impune sane, cum in proelium me voces plane insuetum, mihi liceat, quod cautorum est militum, intra valium me continere. Si tamen erit otium cogitandi, rescribam aliquid fortasse aiiquando.

De illustrissimo Boineburgio non reperio, quin gratias agam tibi, qui tanti herois non favorem mihi modo, sed amorem plane singularem conciliaveris. Quid enim quaeris ? Scioppium suum donavit mihi ultro, cum alterius exempli copiam speret. Caetera prae pudore taceo. Te rogo, perficias apud eum, ut et in benevolentia perseveret (quamquam virtus ejus dubitare me non sinit) et in me laudando sit parcior. Quae nova mihi non pauca nuncias, gratissima fuerunt ; magis me tibi devincies, si per te cognovero, quemadmodum illa tua Confessio naturae contra Atheistas, quam Gl. Spizelius edidit, emendanda sit.

De Sarcmasio quid alii sentiant, ipsi viderint. Apud nos quidem neminem scio, cui se insania hominis cum llagitiosa rabie conjuncta probet.