Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/44

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

30 3ac Xomafiud an Setbnig.

ileischianae tandem exitum expecto. Dignum habeo, in quem grave externplare edatur. Becheri nihil vidi hactenus : ubi videro spatiumque percurrendi habuerp, non gravabor qualecunque Judicium meum in sinum tuum, hominis amicissimi, effundere. De Marii Nizolii libro Te amo : fac ut non illum tantum, sed et praefaiionem Tuam videamus, quae quanto est futura prolixior, tanto plures nobis ab eximio ingenio tuo gazas spondebit. Excussi subito bibliothecam meam, sed in ea parum deprehendi illorum, quae ad illam super Officiis Ciceronianis a Galcagnino motam controversiam pertinent. Habeo tarnen Majoragii Reprehensionum libros duos contra Nizolium impressos Mediolani 1549 in quarto, illos videlicet, qui Nizolio illos de vera ratione philosophandi expresserunt. Ex his porro Majoragii reprehensionibus, quae mihi quidem, tametsi autor urbanum se potius haberi postulat quam mordacem, multo feile illitae videntur, intelligo post Majoragium Giceronis defensionem quoque a Jacobe Grifoio susceptam fuisse, locus est p. 215. 216. Et ecce Grifoli quoque has disputationes invenio. Ädjunctae sunt illae Hieronymi Ferrarii Emendationibus in Philippicas Giceronis, editis Lugduni (Gallorum) Anno 1 562 in octavo. - Ac video, illis ipsis quoque Galcagnini disquisitiones auToXeSel insertas esse : praefationem Majoragii in Decisiones suas, quibus Tullium a Galcagnini criminationibus liberal, habes ultimo loco inter praefationes Majoragii orationibus ejus adjectas. Decisionum ipsaruni mentio in orationibus ejusdem pag. m. 200 et in praefationibus pag. 616. 658 editionis Lipsiensis Anno 1628. Haec ea sunt, quae loculos excutienti meos hac de controversia se obtulerunt. In eadem cum Nizolio sententia Raroum ejusque asseclas fuisse opinor. Gerte quantum teneo memoria, malunt illi, ubi philosophicum expediendum certamen est, cum Gicerone quam cum scholis loqui. Ego nee Technica scholarum nee e vulgi usu repetita Giceronis aspemer, dummodo Lector, quid dicatur, intelligat. Intelligi autem fortasse potest aeque utrovis modo loquaris, dummodo prius qüis assueverit, si non assucverit, non intelligi. Ego quidem scholasticis loquendi formulis, hoc in genere, innutritus fui magis. Sed nolo tibi praejudicare. Vale.,Lips. d. 22 Nov. 1669.