Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/45

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

IX.

Seibni) an ac XomaftuS.

Literae tuae tempestive ad me delatae sunt. Cum enim in eo esset, ut ederetur Nizolius, opportune accidit, ut nonnulla circa ejus, Galcagnini et Grifoli ’lites a te docerer, quae et ex literis tuis excerptorum titulo, libello addidi. Si quid in praefatione mea displicet, aut liberius dictum videtur, id ut moneas atque emendes, etiam atque etiam rogo. Addidi et epistolam, quam ad te de Aristotele recentioribus conciliabiii scripseram, immutatis Donnuilis, ut res ferebat, te tarnen non nominato, quemadmodum nee meum nomen alicubi adscriptum est. Henrici Horbii historia Origeniana Francofurti edita est ; ab eodem prdmittitur historia Manicbaeorum, et Unitariorum seu Antitrinitariorum. In Belgio Isaacus Vossius novam editionem Laertii, tum Catulli, Tibulli, Propertii molitur. Octavius Ferrarius scripsit contra Rubenium (qui de lato clavo aliquid ediderat) aliosque rei suae vestiariae impugnatores. Prodiit et über Chimentelli de sellis. Job. Webbe, eques Auglus, Scripte Anglico tueri conatus est, iinguam Sinicam esse primitivam. Et quid mirum, postquam Georg. Stierhelm orbi persuadere conatur, Iinguam Sueciam, cui Scythicam veterem eandem facit, esse Hebrea priorem. De Gronovii in Tacitum curis quaedam expectantur. Graevium Ciceroni novam operam impendere audio. Gl. Bosius de Reinesianis edendis spem facit. Quid tibi de Barthianis reliquiis, certe non minus aestimandis constat ? Gl. Boeclerus inter caetera in eo est, ut Aeneae Sylvii vitam Friderici 11. ex Msto edat ; in eo sum, ut copiam ei procurem alterius Msti ejusdem libri. Vellem scire, si quod forte eximium Mstum qualecunque Lipsiae latet : fateor enim, me, etsi Lipsiensem, haec ignorare. Robertus Keuchenius, is qui Gornelium Nepotem aliosque veteres edidit, nescio quo infortunio patria Batavia extorris, huc illuc vagabundus discurrit, seque etiam deridendum nonnunquam propinat. Quidam Sandius, homo Arianus, libellum de scriptoribus ecclesiasticis sane cruditum edidit, qui fallere incautos possit. Francof.

- April. 1670. 1 6