Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/47

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

quaerentes, rationales negligunt, cum tamen in eo potissimum eluceat sapientia auctoris ita instituisse borologium mundi ; ut cuncta deinde, velut necessitate quadam ad summam omnium harmoniam consequerentur. Opus est igitur philosophis- naturalibus, qui non geometriäm tantuni inferant physicis (geometria enim caret causa finali), sed et quandam civilem scientiam in naturali exhibeant. Ipse enim mundus grandis quaedam respublica est, in qua mentes vel filiorum vel hostium, ceterae creaturae servorum instar babeni.

Habui et ego nuper somnium quoddam physicum. Scis eam mibi sententiam esse, omnium rerum causas efficientes esse cogitationem et motum, motum inquam localem : neque enim alium credo : cogitationem autem primae v mentis i. e. Dei (a qua ipsae secundae habent, quod cogitantj. Prima autem mens pro sapientia sua ita res initio instituit, ut non sit ei facile ad conservatioDem rerum opus extraordinario concursu, prorsus ut illum automatopoeum nemo laudaverit, qui quotidie aliquid in opere suo emendare cogatur.

His positis, venit mihi in mentem motus quidam unicus universalis in terra no&tra, ex quo omnium pbaenomenorum, quae in speciebus mulla ac mirabilia sentimus, ratio reddi possit : generatim nunc quidem, speciatim tunc, cum pbaenomena ipsa magis excussa erunt. Cum enim nihil dubitem de circulatione terrae circa centrum suum, sequelur perpetua quaedam contraria circulatio aetberis, seu corporis cujusdam suhtilissimi, in quo et lux consistit, quodque a sole commotum perspicuum illuminat. Dum enim terra movetur ab occidente in orientem motu diurno, aether cum luce solis circulabitur ab Oriente in occidentem, quae circulatio, etsi insensibilis, omnium corporum sensi bilium porös penetrat, ac plerorumque pbaenomenorum causa est. Ac primum quidem gravitatis, facit enim subtilia exsilire, densa detrudi, deinde elateris id est restitutionis corporum, qualis sentitur in arcu, in pulvere pyrio se expandente et displodente. in are ex sclopetis pneumaticis in statum rari iatis naturalis redeunte. Quod 6t, quia res aut compressae nimis, aut densae vel minus vel plus aetberis habent, quam circulatio ejus fert. Unde sub ingressu ejus porta aperta, redisperguntur. lam ex his duobus prin cipiis, elatere et gravitate, dum aether res nimis densas aut dispergit, aut cum ob plexum partium dispergere non potest, delrudit, ausim dicere, omnes in corporibus, cum quibus nobis commercium est, motus derivari, vim ignis ei aquae, caloris et frigoris, pulveris pyrii, veneni, acidi et alcali, omnium solutionum, reactionum, praecipitationum chemicarum. lUevi chartae binas circiter plagulas de hoc argumento quae nunc imprimuntur. Totum tamen