Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/50

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

dignationem, qua pleDum est scriptum ejus, ScbUtziano oppositum, non ex alio fönte proficisci, quam quod feminas non aliunde aestimaret, quam ex eo abusu, quo scorta impuri hominis humores foedos matuinrum instar excipiunt. Sic vicissim impulsum ScbUtxium credebam tenero quodam, sed conjugali in hunc sexum amore, et misericordia versus eas, quae a viris duriter tractantur, nam in ejusmodi viros aculeum subinde emittit ; indignatione insuper in eos, qui optimo sexui convicia dicunt. Huc enim referebam historiam de nescio quo nobili inciviii, qui ex itinere Gallico nihil aliud retulerat domum, quam in feminas convicia. Narro tibi somnia mea, ut ex te veriora sive de SchUtzio, sive de Poiiandino discam. Tametsi enim non exspectabit ista praefatio mea tuas literas, jucundum tamen erit, bujus ut ita dicam monomachiae hjstoriam per te cognoscere. Ajunt esse SchUtzium insigni munere affectum ab imperatrice, cui dedicavit libellum, tolerabilem, nisi Agrippam secutus, quem semel citat, passim describit, altius levasset hunc sexum, quam eum locaverat creator.

Est et aliud quiddam, in quo velim opera tua uti. Suntne tibi notae orationes Nicolai Schoenbergii Gardinalis, coram Julio II Pontifice habiiae, de pugna Christi cum diabolo in deserto, quas Bibliotheca Gesneri memorat ? Eas apud nos etiam a. 1511 editas esse didici e poslilla Bausthiana in illud Evangelium, sed frustra quaesivi in nostris bibliothecis : magnopere tamen vollem, vel ipsas vel apographon earum procurare possem ex illa familia maximo cuidam viro. Quaeso, si me potes, adjuva. Bene vale, amice optima, et Illustrissimo Boineburgio fausta quaeque a me in hunc et sequentes annos, quos et tibi felicissimos fluere jubeat Dens, precare. Lips. d. 7 Jan. anni ineuntis 1671.

XIV.

Seibnij an at. XomafutS.

Accepi literas tuas, sed responsum in nundinas distuli, tum quod ma~ teries scripturo deesset, tum quod addere destinassem schediasmation meum, idque eccc nunc mitto. Obscuriusculum est, quia quanto maxime ßeri potuit sermonis compendio usus sum, ne rerum multitudine in molem Charta extumescerel. commoditatemque spargendi adimeret auctori. Unde fere iis