Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/19

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée
I.
Leibniz an Huet.

Mitto ecce quam promiseram hisloriam Anglicanam Hyberni illius mi¬ rifici, solo coutactu medentis. Addo versionem vivam, nam is, qui portat, Germanus Anglicae linguae peritus est, quantum ab extraneo exspectari potest, nobisque in itinere pro interprete fuit. Idem, si jubes, coram Te facile percurret ; nam et Gallice loquitur non paulo rectius me. Ita aberit Tibi, quantum voles, legendi labor, quod oculorum quoque tuorum intér¬ esse putavi, in quibus profecto ipsae laborant literae meliores. Optarem suppetere majora testando cultui, quem magnis hominibus omnes debent, ego privatim Tibi: sed literulae meae non sunt feraces rerum Te dignarum. Superest unum ergo, ut Tibi, quando studia non possum, saltem obse¬ quium probem, quod facturus sum etiam cum periculo famae meae. Me¬ ministi, nuper in mentionem nos delapsos operis illius magni, quod Regis jussu, Illustrissimi Ducis Montauserii suasu, ductu Tuo, plausu omnium, susceptum est, revocare literas fugientes, revivificare lumen pene mori¬ turae antiquitatis, et optimis auctoribus jam tertiam vitam dare, cum post unius vix seculi decursum redeunte contemtu, alio barbariei genere suc- cedente, velut saturi vivendi, claudere rursus oculos coeperint. Ita enim video nonnullos magnorum virorum, Baconi et Galilaei et Cartesii, monitis et querelis abuti ad internecionem sapientiae veteris dissimulationemque ignorantiae suae, ut juste sprevisse videantur indigna sciri; mulctantes ipsi sese, et, quantum in ipsis est, orbem omnibus praesidiis atque expe¬ rimentis tot seculorum. Et fateor, gravissimis illis scriptoribus, quorum se discipulos profitentur, excidisse quaedam in eundem sensum, quasi in¬ stauratione quadam magna, si Bacono, aut rasa animi tabula, si Cartesio credimus, opus sit ad recte sapiendum. Sed condonandum erat liberius invehentibus in temporum suorum supinitatem et ignavam receptorum dog-