Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/32

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

inde scripta de causa Cartesiana, et sectariae in universum philosophiae incommodis. Sed cum omnia libri mensuram non satis implere viderentur, cogitavi an possent aliquando censurae Tuae assui, ubi rursus ederetur: purpurae, fateor, vilis pannus; sed habent tamen et mediocria usum ali¬ quando, pro captu scilicet vario ingeniorum. Quodsi Tibi consilium non malum videtur, mittam mea qualiacunque, et judicio tuo subjiciam. Coe¬ pisti restituere Veteribus decora sua, et libertatem philosophandi nostris, et praeclare ostendisti, quam fallantur, qui, ignaviae suae litantes, com¬ pendiosam in uno quamvis magno scriptore sapientiam, vel potius sapiendi jactantiam quaerunt, non exiguo rei literariae damno, cui obviam ire pu¬ blice interest. Sane ostendi reapse in ipsa Geometria, ubi regnare vide¬ batur Cartesius, methodum ejus tantum ad faciliora porrigi, problemata autem majoris momenti aliis fere artibus indigere, quarum et specimina a me sunt prolata ; quae notari operae pretium fuit, non ut sperneretur is qui nimia pollicitus est, sed ne deciperentur lectores, et quasi praeoc¬ cupati inveniendi palma a vero studiorum labore averterentur.[1]

  1. Ohne Schluß und ohne Datum.