Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/42

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

etiam malas, quoniam etiam in malis aliquid est perfectionis, quod a Deo manare debet. Concursus autem est immediatus et specialis, contra quam Durando videbatur. Immediatus est, quoniam non ideo tantum effectus a Deo dependet, quia causa ejus a Deo orta est, sed quoniam Deus non minus in ipso effectu producendo concurrit, quam in producenda ipsius causa. Specialis et concursus, quia non tantum ad existentiam, sed et ad existendi modum et qualitates rei actionisque Deus actionem confert, qua¬ tenus in illis aliquid inest perfectionis. Ostendetur autem infra, quomodo non ideo Deus sit causa peccati, nec creaturis liberis imponat necessitatem, et quomodo ad malum culpae vo¬ luntas ejus non concurrat nisi permittendo. Omnipotentia Dei tam late patet, ut pro objecto habeat quicquid possibile est, seu non implicat contradictionem, et tantam vim habet, ut quae plene vult seu decretorie, haud dubie fiant. Quin ea etiam, quae non vult decreto, sed inclinatione, et voluntate quam antecedentem vocant, effectum obtinent, quantum maximum per aliarum voluntatum antecedentium conflictum habere possunt. Ea etiam quae non omnino facit Deus neque vult, prava scilicet, tamen providentia sua gubernat. Ad omnipotentiam etiam Dei pertinet ἀνοπευϑυνία, ut a nullo ad ra¬ tiones reddendas compelli possit, sed in eo non consistit ejus justitia, errantque qui jus Dei ab ejus omnipotentia ducunt. Omniscientia Dei cum sit perfectissima, ideo scientia ejus omnium veritatum cognitionem complectitur, omnemque progressum atque incre¬ mentum excludit. Et versatur tum circa possibilia, tum circa actualia. Scientia possibilium vocatur simplicis intelligentiae, com- plectiturque et eorum nexus inter se, adeoque omnes necessarias veritates. Complectitur tamen et contingentes possibiles earumque nexus, adeo¬ que etiam futura conditionalia, seu quid ex dato aliquo contingenti sit se¬ cuturum, etsi in hoc nexu contingentia rursus sit, non necessitas, ut adeo scientia quam quidam mediam vocant, sub scientia simplicis intelli- gentiae recte comprehendatur. Porro Deus res possibiles novit, non tantum ut sejunctas, sed etiam ut coordinatas in innumeros mundos possibiles, ex quibus unum pro sa- pientissimo suo arbitrio elegit.