Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 3.djvu/44

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Est tamen libera haec voluntas, quia ex voluntatibus antecedentibus, utique liberis, resultat, et spontanea, quia ab interno principio ipsa, sci¬ licet Dei sapientia et bonitate oritur. Et licet voluntas Dei hoc modo determinata sit ad optimum, id tamen fit morali, non metaphysica necessitate, quae ultima tum demum locum habitura esset, si solum illud objectum divinae voluntatis, quod a Deo eligitur, possibile foret, quo casu nulla fuisset electio inter plura, contra hypothesin. Bonum malumve triplex intelligi solet, Metaphysicum, physicum et morale. Metaphysicum Bonum Malumve est perfectio vel imperfectio in universum, sed speciatim accipitur de illis bonis malisque, quae creaturis non intelligentibus aut tanquam non intelligentibus accidunt. Bonum Malumve physicum accipi solet de commodis incommodisque creaturarum intelligentium, quatenus scilicet aliquid ipsis jucundi moles- tique accidit; et huc pertinet malum poenae. Denique Bonum Malumque Morale est actio virtuosa aut vitiosa, et huc pertinet malum culpae. Hinc jam dicendum est, DEUM velle optimum ut finem ultimum, Bo¬ num qualecunque (sub quo mali averruncationem comprehendo) ut finem subalternum indifferentia, et interdum etiam mala metaphysica et physica, ut bona subsidiaria seu ut mala ad finem; sed malum morale ne medii quidem rationem habere. Quaeritur ergo quanam tandem ratione malum culpae existat, et cur dicamus Deum nullo modo peccatum velle, sed permittere tantum. Considerandum est scilicet Malum etsi existat, tamen non esse ob¬ jectum antecedentis Dei voluntatis, atque adeo in ejus voluntate conse¬ quente non nisi per concomitantiam oriri, quia Deus non permitteret malum nisi majus bonum faceret de malo, ut jam Augustinus notavit. At peccatum id est malum culpae difficilius caeleris admittitur et licet esset utile ad aliquod bonum, seu medii ad finem rationem haberet, hoc tamen non sufficeret, ut objectum esset licitum voluntatis; atque hoc ipsum est quod monuit Apostolus, non esse facienda mala ut eveniant bona. Unica ergo ratio permittendi peccati legitima haec est, ut permittatur peccatum, quoties sine intermissione officii impediri non potest, veluti si quis periculoso praesertim tempore in statione collocatus, ex qua injussu centurionis aut tribuni discedere non debet, audiret, duos alios milites