Page:Leibniz - Réfutation inédite de Spinoza.djvu/179
Ait Spinosa (Tr,de Emendat. intell. p. 381) veteres nunquam quod sciam conceperunt uti nos hic animam secundum certas leges agentem et quasi aliquod auloma [voluit dicere automaton) spirituale. Hoc autor de sola anima non de menteinterpretatur, et auimam agere secundum leges motus et causas externas. Deerrarunt ambo, animam dico sponte agere et tamen ut automaton spirituale, idque et de mente esse verum. Non animam minus quam mentem ab exteriorumimpulsibusimmunem esse et non animam magis quam mentem determinate agere, ut in corporibus omnia fiunt per motus secundum leges potontisn, ita in anima omnia fiunt per conatus, seu desideria secundum leges boni. Consentiunt duo regna. Interim verum est quadam in anima sic esse ut nonnisi per externa adequate explicari possint et eatenus anima obnoxia est externis, non intluxu physico sed, ut sic dicam, morali, quatenus nempe Deus in condenda mente magis ad alia quam ipsam respexit. Nam ipse in unoquoque condendo et conservando respicit ad alia omnia.