Page:Métais - Cartulaire de Notre-Dame de Josaphat, tome 2.djvu/7

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

2 CARTULARIUM meus, et altera filia mea Aalix, uxor ejus, cum filiis et filiabus suis. Ipsi autem devotionem nostram erga eos attendentes, concesserunt mihi et prefate conjugi quod anniversarium nostrum et primogeniti filii nostri defuncti Philippi, et patris et matris mee, annuatim apud ipsos in perpetuum celebretur. Et in die anniversarii mei fratribus dabitur ferculum pietatis. Et quia sigillum non habebam, domino meo Aurelianensi episcopo supplicavi quod ipse elemosinam meam, sicut in presenti cartula continetur, ut firmior in posterum habeatur, auctoritate sigilli sui in perpetuum confirmaret. Actum Aurelianis, anno gratie M° CC° XVII°, mense aprili. Mss. 10103, p. 49, n° 117. CGGLVII Juin 1217. Approbation par Gilduin de Chantereine de l’aumône de son père, Robert de Chantereine. De decima de Chanterene Raginaldus, Dei gratia Carnotensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noveritis universi quod Robertus de Chanterene, miles, quondam dederat in elemosinam pauperibus et relig-tosis monachis Josaphat quicquid in decima de Chanterene habebat et predicti monachi in possessionem illius decime fuerant per multos annos, precedente tempore. Filius ejus Gilduinus, forte malignorum consilio, calumpniatus est elemosinam factam predictis monachis a patre suo et possessionem eorum turbavit, sed postea penitens, ipse et pater suus in presentia nostra constituti, dictam decimam in manu nostra dimiserunt; et ad humilem ipsorum petitionem ipsam decimam sepedictis monachis reddidimus et in puram et perpetuam elemosinam, quiete et pacifice possidendam concessimus. Quod ut ratum sit presens