Page:Tamizey de Larroque - Deux testaments inédits : Alexandre Scot, Jean-Jacques Bouchard.djvu/9

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

quingentas libras, et in ea summa volo esse haeredem, solvique jubeo, cum nupserit, trecentas libras, in pecunia numerata, residuum par solutiones annuas et fructibus, quantum deductis familiae alimentis supererit, et his sit contenta, sin minus nihil habeat praeter portionem legitimam. Itidem lego Ludovicae Scot, alteri meae filiae, parem summam mille quingentarum librarum, eodem quo supra modo solvendam et in ea particularem dico haeredem, sitque contenta, alias portione legitima fruatur tantum. Et si quae dictarum filiarum nupta vel innupta sine liberis ex legitimo matrimonio natis moriatur, portio morientis aut morientium liberis meis superstitibus aut ipsorum liberis in stirpes restituatur. Item lego Mariae Scot, ultra dotem quae jam soluta est, vestem unam lugubrem, ipsa dignam, solvendam tempore mortis meae et arbitrio uxoris meae. Et, in dicta dote et veste sit haeres. Item lego Spiritui Scot, filio meo, si vitam ecclesiasticam velit amplecti, prout se velle dixcit et ad quam ego paterno affectu adhortor, unam annuam pensionem viginti quatuor scutorum solvendam de trimestre in trimestrem, more alimencorum, donec nactus fuerit beneficium ecclesiasticum quo alatur, quo casu cesset pensio in favorem haeredum meorum ; volo tamen, sed cessente dicta pensione, ali in familia, quamdiu studere velit cum fratribus suis. Quod si dictam vitam ecclesiasticam suscipere nolit, careat dicta pensione, et ejus loco habeat omnia paterna bona et materna quae ad me pertinent aut pertinere possunt super bonis parentum meorum in regno Scotiæ, et insuper etiam ea bona quae ad me pertinere possunt virtute testamenti quondam Edoardi Scot, doctoris medici, fratris mei, qui Dolae in Burgundia moriens me fecit haeredem[1], — et in his omnibus bonis dictum Scot filium meum heredem dico et nomino. Volo etiam quod cum iter arripuerit in Scotiam eidem per haeredes meos solvuntur semel et una vice centum quinquaginta librae turonenses pro sumptu itineris, modo iter suscipiat et omnia gerat ex consilio fratris mei Adami Scot, qui Lugduni jam est[2]. In omnibus vero caeteris meis bonis quocumque nomine vocentur, nominibus et, actionibus, sive praesentia ea fuerint sive futura, nomino et dico haeredem meam universalem bene dilectam uxorem meam Mariam Pillehotte[3], quae dicta legata adimpleat et liberos communes qui tempore motis meae in familia erunt, alat, vestiat, et erudiat tanquam juxta vires dictae haereditatis. Gravando etiam prout eamdem gravo et onero, ut casu quo relictis dictis communibus liberis, convolet at secundas nuptias aut tautum moriatur reddat et restituat totam meam haereditatem sine ulla detractione Johanni et Claudio Scot, filiis nostris communibus per duas partes. Et in quibus aequis partibus secundos eos haeredes nomino. Et si viva dicta matre dictorum filiorum alter in pupillari aetate vel alias etiam quandocumque moriatur sine liberis ex legitimo matrimonio natis, hoc casu volo dictam meam haereditatem restitui modo praedicto fratri superstiti. Quod si ambo moriantur fratres, viva vel defuncta sua matre, si nullos relinquunt liberos naturales et legitimos, hoc casu volo haereditatem meam pervenire scilicet medietatem ad dictum Spiritum Scot et aliam medietatem ad Annam et Ludovicam Scot, si nuptae non sim ; sin vero utraque vel altera nupta sit, tunc haereditatis illa pars ad dictas duas et Mariam ipsarum sororem jam nuptam,

  1. Le présent testament nous révèle le séjour et la mort à Dôle (Jura) du docteur en médecine Édouard Scot.
  2. Cet autre frère du testateur ne nous était pas moins inconnu que le précédent. On voit qu’il y eut, en quelque sorte, une invasion de frères Scot en notre pays. Rappelons qu’aucun de ces personnages ne figura dans l’ouvrage de M. Francisque Michel sur les Écossais en France.
  3. Une sœur du célébré Jean Pillehotte, imprimeur et libraire des Ligueurs, et lui-même un des meneurs les plus influents de la Ligue lyonnaise, lequel exerça dans la rue Mercière, de 1574 à 1612, époque de sa mort. À Lyon même on avait toujours ignoré l’existence de la sueur de Pillehotte.