SATIRA I.
Qui fit, Mecœnas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit, seu fors objecerit, illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentes?
O fortunati mercatores, gravis annis
Miles ait, multo jam fractus membra labore !
Contra mercator, navim jactantibus Austris,
Militia est potior. Quid enim ? concurritur; horæ
Momento cita mors venit, aut victoria læta.
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille, datis vadibus, qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.
Cætera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi
Quo rem deducam. Si quis Deus, en ego, dicat,
Jam faciam quod vultis : eris tu, qui modo miles,
Mercator ; tu, consultus modo, rusticus ; hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus. Eia,
Quid statis ? Nolint. Atqui licet esse beatis.
Quid causæ est, merito quin illis Jupiter ambas
Iratus buccas inflet, neque se fore posthac
Tam facilem dicat, votis ut præbeat aurem ?
Præterea, ne sic, ut qui jocularia, ridens
Percurram : quanquam ridentem dicere verum
Quid vetat ? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima.
Sed tamen amoto quæramus seria ludo.
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautæque, per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria ; Sicut
Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris
Ore trahit quodcumque potest, atque addit acervo
Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
Quæ, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit, et illis utitur ante
Quæsitis sapiens : cum te neque fervidus æstus
Dimoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri,
Furtim defossa timidum deponere terra ?
Quod si comminuas, vilem redigatur ad assem ?
At, ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus ?
Millia frumenti tua triverit area centum ;
Non tuus hoc capiet venter plus ac meus : ut si
Reticulum panis, venales inter, onusto
Forte vehas humero, nihilo plus accipias, quam
Qui nil portarit. Vel dic quid referat intra
Naturæ fines viventi, jugera centum, an
Mille aret ? At suave est ex magno tollere acervo.
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ?
Ut, tibi si sit opus liquidi non amplius urna,
Vel cyatho, et dicas, magno de flumine mallem,
Quam ex hoc fonticulo tantumdem sumere. Eo fit,
Plenior ut si quos delectet copia justo,
Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.
At qui tantulo eget, quanto est opus, is neque limo
Turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in undis.
At bona pars hominum decepta cupidine falso,
Nil satis est, inquit, quia tanti, quantum habeas, sis.
Quid facias illi ? jubeas miserum esse, libenter
Quatenus id facit. Ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives populi contemnere voces
Sic solitus : populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina. Quid rides ? mutato nomine, de te
Fabula narratur. Congestis undique saccis
Indormis inhians, et tanquam parcere sacris
Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat nummus, quem præbeat usum !
Panis ematur, olus, vini sextarius : adde,
Queis humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque, diesque,
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te compilent fugientes, hoc juvat ? Horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
At si condoluit tentatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te affixit ; habes, qui
Assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet, ac reddat gnatis, charisque propinquis.
Non uxor salvum te vult, non filius ; omnes
Vicini oderunt, noti, pueri, atque puellæ.
Miraris, cum tu argento post omnia ponas,
Si nemo præstet, quem non merearis, amorem ?
At si cognatos nullo natura labore
Quos tibi dat retinere velis, servareque amicos,
Infelix operam perdas : ut si quis asellum
In campo doceat parentem currere frenis.
Denique sit finis quærendi : cumque habeas plus,
Pauperiem metuas minus, et finire laborem
Incipias, parto quod avebas : nec facias quod
Umidius quidam (non longa est fabula) dives,
Ut metiretur nummos ; ita sordidus, ut se
Non unquam servo melius vestiret : ad usque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat : at hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
Quid mi igitur suades ? ut vivam Mævius ? aut sic,
Ut Nomentanus ? Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere. Non ego, avarum.
Cum veto te fieri, vappam jubeo, ac nebulonem.
Est inter Tanaïm quiddam, socerumque Viselli.
Est modus in rebus, sunt certi denique fines
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc unde abii redeo : nemon’, ut avarus,
Se probet, ac potius laudet diversa sequentes ?
Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat, neque se majori pauperiorum
Turbæ comparet : hunc atque hunc superare laboret ?
Sic festinanti semper locupletior obstat.
Ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit ut raro, qui se vixisse beatum.
Dicat, et exacto contentus tempore vitæ,
Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.
Jam satis est : ne me Crispini scrinia Lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.
SATIRA II.
Ambubajarum collegia, pharmacopolæ,
Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omne
Mœstom ac sollicitum est cantoris morte Tigelli :
Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem depellere possit.
Hunc si percuncteris, avi cur atque parentis
Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coëmens opsonia nummis ;
Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappæ famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in fenore nummis.
Quinas hic capiti mercedes exsecat, atque
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget.
Nomina sectatur, modo sumpta veste virili,
Sub patribus duris tironum. Maxime, quis non,
Jupiter, exclamet, simul atque audivit ? At in se
Pro quæstu sumptum facit ? Hic? vix credere possis
Quam sibi non sit amicus : ita ut pater ille, Terenti
Fabula quem miserum nato vixisse fugato
Inducit, non se pejus cruciaverit, atque hic.
Si quis nunc quaerat, quo res hæc pertinet ? illuc :
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum.
SATIRA III.
Omnibus hoc vitium est canioribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati ;
Injussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Cæsar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris, atque suam, non
Quidquam proficeret : si collibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret, lo Bacche, modo summa
Voce, modo hac, resonat quæ chordis quatuor, ima.
Nil æquale homini fuit illi : sæpe velut qui
Currebat fugiens hostem : persæpe velut qui
Junonis sacra ferret. Habebat sæpe ducentos,
Sæpe decem servos. Modo Reges, atque Tetrarchas,
Omnia magna loquens ; modo : sit mihi mensa tripes, et
Concha salis puri, et toga, quæ defendere frigus,
Quamvis crassa, queat. Decies centena dedisses
Huic parco, paucis contento ; quinque diebus
Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum
Mane : diem totum stertebat. Nil fuit unquam
Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi : Quid tu ?
Nullane habes vitia ? Imo alia, haud fortasse minora.
Mævius absentem Novium cum carperet : Heus tu,
Quidam ait, ignoras te ? An ut ignotum dare nobis
Verba putas ? Egomet mi ignosco, Mævius inquit.
Stultus et improbus hic amor est, dignusque notari.
Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius ? At tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
Iracundior est paulo ; minus aptus acutis
Naribus horum hominum : rideri possit, eo quod
Rusticius tonso toga defluit, et male laxus
In pede calceus hæret. At est bonus, ut melior vir
Non alius quisquam ; at tibi amicus ; at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore : denique te ipsum
Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim
Natura, aut etiam consuetudo mala : namque `
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc prævertamur, amatorem quod amicæ
Turpia decipiunt cæcum vitia, aut etiam ipsa hæc
Delectant, veluti Balbiuum polypus Agnæ.
Vellem in amicitia sic erraremus; et isti
Errori nomen virtus posuisset honestum.
At, pater ut gnati, sic nos debemus amici,
Si quod sit vitium, non fastidire. Strabonem
Appellat pætum pater ; et pullum, male parvus
Si cui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus : hunc varum, distortis cruribus ; illum
Balbutit scaurum, pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit ; frugi dicatur : ineptus
Et jactantior hic paulo est ; concinnus amicis
Postulat ut videatur : at est truculentior, atque
Plus aequo liber; simplex, fortisque habeatur.
Caldior est ; acres inter numeretur. Opinor,
Hæc res et jungit, junctos et servat amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus, atque
Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit, multum est demissus homo ; illi
Tardo cognomen pingui damus ; hic fugit omnes
Insidias, nullique malo latus obdit apertum ;
Cum genus hoc inter vitæ versetur, ubi acris
Invidia, atque vigent ubi crimina ; pro bene sano
Ac non incauto, fictum, astutumque vocamus.
Simplicior si quis ( qualem me sæpe libenter
Obtulerim tibi, Mecœnas. ) ut forte legentem
Aut tacitum impellat, quovis sermone molestus ;
Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu,
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam !
Nam vitiis nemo sine nascitur : optimus ille est,
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut æquum est,
Cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce,
Si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
Si volet : hac lege in trutina ponetur eadem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Postulat, ignoscat verrucis illius. Æquum est
Peccatis veniam poscentem, reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium iræ,
Caetera item, nequeunt stultis hærentia ; cur non
Ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res
Ut quæque est, ita suppliciis delicta coercet ?
Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus,
Semesos pisces, tepidumque ligurierit jus,
In cruce suffigat ; Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius, atque
Majus peccatum est ? Paulum deliquit amicus ;
Quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus :
Odisti, et fugis, ut Drusonem debitor æris,
Qui nisi, eum tristes misero venere Kalendæ,
Mercedem, aut nummos unde unde extricat, amaras .
Porrecto jugulo historias, captivus ut, audit.
Comminxit lectum potus, mensave catillum
Evandri manibus tritum dejecit ; ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi ? Quid faciam, si furtum fecerit, aut si
Prodiderit commissa fide, sponsumve negarit ?
Queis paria esse fere placuit peccata, laborant,
Cum ventum ad verum est : sensus, moresque repugnant,
Atque ipsa utilitas, justi prope mater, et æqui.
Cum prorepserunt primis animalia terris,
Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
Unguibus, et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quæ post fabricaverat usus ;
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere : dehinc absistere bello,
Oppida cœperunt munire, et ponene leges,
Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam mulier teterrima belli
Causa : sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos, Venerem incertam rapientes, more ferarum
Viribus editior cædebat, ut in grege taurus.
Jura inventa meta injusti fateare necesse est,
Tempora si, fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest justo secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis :
Nec vincet ratio hoc, tantumdem ut peccet, idemque,
Qui teneros caules alieni fregerit horti,
Et qui nocturnus Divum sacra legerit. Adsit
Regula, peccatis quas pœnas irroget æquas :
Nec scutica dignum horribili sectere flagello.
Nam, ut ferula cædas meritum majora subire
Verbera, non vereor, cum diras esse pares res
Furta lacrociniis, et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
Et sutor bonus, et solus formosus, et est Rex ;
Cur optas, quod habes ? Non nosti quid pater, inquis,
Chrysippus dicat : sapiens crepidas sibi nunquam,
Nec soleas fecit ; sulor tamen est sapiens : quo ?
Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
Optimus est modulator : ut Alfenus vafer, omni
Abjecto instrumento artis, clausaque taberna,
Tonsor erat : sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex solus, sic Rex. Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri ; quos tu, nisi fuste coerces,
Urgeris turba circum te stante, miserque
Rumperis, et latras, magnorum maxime Regum.
Ne longum faciam, dum tu quadrante lavatum
Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum
Praeter Crispinum, sectabitur ; et mihi dulces
Ignoscent, si quid peccavero stultus, amici ;
Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Privatusque magis vivam, te Rege, beatus.
SATIRA IV.
Eupolis atque Cratinus, Aristophanesque Poetæ,
Atque alii, quorum Comœdia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur,
Quod mœchus foret, aut sicarius, aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant
Hinc omnis pendet Lucilius hosce secutus,
Mutatis tantum pedibus, numerisque ; facetus,
Emunctæ naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus ; in hora sæpe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat, stans pede in uno.
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles.
Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem ;
Scribendi recte : nam ut multum, nil moror. Ecce
Crispinus minimo me provocat Accipe, si vis,
Accipe jam tabulas : detur nobis locus, hora,
Custodes ; videamus uter plus scribere possit.
Di bene fecerunt, inopis me, quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis.
At tu conclusas hircinis follibus auras
Usque laborantes, dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro
Delatis capsis, et imagine, cum mea nemo
Scripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc rem
Quod sunt, quos genus hoc minime juvat, ut pote plures
Culpari dignos. Quemvis media erue turba :
Aut ob avaritiam, aut misera ambitione laborat.
Hunc capit argenti splendor : stupet Albius ære :
Hic mutat merces surgente a sole, ad eum quo
Vespertina tepet regio : quin per mala præceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere Poetas.
Fenum habet in cornu, longe fuge : dummodo risum
Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico ;
Et, quodcumque semel chartis illeverit, omnes
Gestiet a furno redeuntes scire, lacuque,
Et pueros, et anus. Agedum pauca accipe contra.
Primum ego me illorum, dederim quibus esse Poetas,
Excerpam numero ; neque si quis scribat, uti nos,
Sermoni propiora, putes hunc esse Poetam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os
Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Idcirco quidam, comœdia, necne, poema
Esset, quæsivere, quod acer spiritus, ac vis
Nec verbis, nec rebus inest ; nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus. At pater ardens
Saevit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius, uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et ( magnum quod dedecus ) ambulet ante
Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret ? Ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis ;
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem,
Quo personatus pacto pater. His, ego quæ nunc,
Olim quæ scripsit Lucilius, eripias si
Tempora certa, modosque, et quod prius ordine verbum est,
Posterius facias, præponens ultima primis :
Non, ut si solvas : Postquam Discordia tetra
Belli ferratos postes, portasque refregit,
Invenias etiam disjecti membra Poetæ.
Hactenus hæc : alias, justum sit, necne, poema ;
Nunc illud tantum quæram, meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat, et Caprius, rauci male, cumque libellis ;
Magnus uterque timor latronibus : at bene si quis,
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Cœli, Byrrhique latronum :
Non ego sim Capri, neque Sulci. Cur metuas me ?
Nulla taberna meos habeat, neque pila libellos,
Queis manus insudet vulgi, Hermogenisque Tigelli.
Non recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus ;
Non ubivis, coramve quibuslibet : in medio qui
Scripta foro recitent, sunt multi, quique lavantes.
Suave locus voci resonat conclusus : inanes
Hoc juvat, haud illud quærentes, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. Lædere gaudes,
Inquis, et hoc studio pravus facis. Unde petitum
Hoc in me jacis ? est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus ? Absentera qui rodit amicum ;
Qui non defendit alio culpante, solutos
Qui captat risus hominum, famamque dicacis ;
Fingere qui non visa potest ; commissa tacere
Qui nequit ; hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Sæpe tribus lectis videas cœnare quaternos,
E quibus unus avet quavis aspergere cunctos,
Prætereum, qui præbet aquam ; posthunc quoque, potus,
Condita cum verax aperit præcordia Liber :
Hic tibi comis, et urbanus, liberque videtur,
Infeste nigris : ego, si risi, quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
Lividus, et mordax videor tibi. Mentio si qua
De Capitolini furtis injecta Petilli
Te coram fuerit : defendas, ut tuus est mos :
Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est, causaque mea permulta rogatus,
Fecit ; et incolumis lætor quod vivit in Urbe :
Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit. Hic nigræ succus loliginis, hæc est
Ærugo mera : quod vitium procul abfore chartis,
Atque animo prius, ut si quid promittere de me
Possum aliud, vere promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris,
Cum venia dabis. Insuevit pater optimus hoc me,
Ut fugerem, exemplis vitiorum quæque notando.
Cum me hortaretur, parce, frugaliter, atque
Viverem uti contentus eo, quod mi ipse parasset ;
Nonne vides, Albi ut male vivat filius ? utque
Barrus inops ? Magnum documentum, ne patriam rem
Perdere quis velit. A turpi meretricis amore
Cum deterreret, Sectani dissimilis sis :
Ne sequerer mœchas, concessa cum venere uti
Possem ; deprensi non bella est fama Treboni,
Aiebat. Sapiens, vitatu, quidque petitu
Sit melius, causas reddet tibi : mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare, tuamque,
Dum custodis eges, vitam, famamque tueri
Incolumem possim : simul ac duraverit ætas
Membra, animumque tuum, nabis sine cortice. Sic me
Formabat puerum dictas, et sive jubebat,
Ut facerem quid : habes auctorem, quo facias hoc :
Unum ex judicibus selectis objiciebat
Sive vetabat ; An hoc inhonestum, et inutile factu,
Necne sit addubites, flagret rumore malo cum
Hic atque ille ? Avidos vicinum funus ut ægros
Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit ;
Sic teneros animos aliena opprobria sæpe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis,
Perniciem quæcumque ferunt, mediocribus, et queis
Ignoscas, vitiis teneor. Fortassis et istinc
Largiter abstulerit longa ætas, liber amicus,
Consilium proprium. Neque enim cum lectulus, aut me
Porticus excepit, desum mihi : Rectius hoc est :
Hoc faciens, vivam melius : sic dulcis amicis
Occurram : hoc quidam non belle : numquid ego illi
Imprudens olim faciam simile ? Hæc ego mecum
Compressis agito labris : ubi quid datur oti,
Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum ; cui si concedere nolis,
Multa Poetarum veniet manus, auxilio quæ
Sit mihi ; ( nam multo plures sumus ; ) ac veluti te
Judæi, cogemus in hanc concedere turbam.
SATIRA V.
Egressum magna me accepit Aricia Roma,
Hospitio modico : rhetor comes Heliodorus,
Græcorum longe doctissimus. Inde Forum Appi,
Differtum nautis, cauponibus atque malignis.
Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
Præcinctis unum. Minus est gravis Appia tardis.
Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri
Indico bellum ; cœnantes haud animo aequo
Expectans comites. Jam nox inducere terris
Umbras, et cœlo diffundere signa parabat.
Tum pueri nautis, pueris convicia nautæ
Ingerere : Hue appelle ; trecentos inseris ; ohe !
Jam salis est. Dum æs exigitur, dum mula ligatur,
Tota abit hora. Mali culices, ranæque palustres
Avertunt somnos. Absentem cantat amicam
Multa prolutus vappa nauta, atque viator
Certatim. Tandem fessus dormire viator
Incipit, ac missse pastum retinacula mulæ
Nauta piger saxo religat, stertitque supinus.
Jamque dies aderat, cum nil procedere fentrem
Sentimus : donec cerebrosus prosilit unus,
Ac mulæ nautæque caput, lumbosque saligno
Fuste dolat : quarta vix demum exponimur hora.
Ora manusque tua lavimus, feronia, lympha.
Millia tum pransi tria repimus, atque subimus
Impositum saxis late candentibus Anxur.
Huc venturus erat Mecœnas optimus, atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque
Legati, aversos soliti componere amicos.
Hic oculis ego nigra meis collyria lippus
Illinere. Interea Mecœnas advenit, atque
Cocceius, Capitoque simul Fonteius, ad unguem
Factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.
Fundos Aufidio lusco Prætore libenter
Linquimus, insani ridentes praemia scribæ,
Pretextam, et latum clavum, prunæque batillum.
In Marmurrarum lassi deinde urbe manemus,
Muræna praebente domum, Capitone culinam.
Postera lux oritur multo gratissima : namque
Plotius, et Varius, Sinuessæ, Virgiliusque
Occurrunt ; animæ, quales neque candidiores
Terra tulit, neque queis me sit devinctior alter.
O, qui complexus, et gaudia quanta fuerunt !
Nil ego contulerim jucundo sanus amico.
Proxima Campano Ponti quæ villula, tectum
Præbuit, et parochi, quæ debent, ligna, salemque.
Hinc muli Capuæ clitellas tempore ponunt.
Lusum it Mecœnas, dormitum ego, Virgiliusque :
Namque pila lippis immicum, et ludere crudis.
Hinc nos Coccei recipit plenissima villa,
Quæ super est Caudi cauponas. Nunc mibi paucis,
Sarmenti scurræ pugnam, Messique Cicerri,
Musa, velim memores, et quo patre natus uterque
Contulerit lites. Messi clarum genus Osci :
Sarmenti domina exstat. Ab his majoribus orti,
Ad pugnam venere. Prior Sarmentus : equi te
Esse feri similem dico : ridemus ; et ipse
Messius, accipio : caput et movet. O, tua cornu
Ni foret exsecto frons, inquit, quid faceres, cum
Sic mutilus minitaris ? At illi fœda cicatrix
Setosam lævi frontem turpaverat oris.
Campanum in morbum, in faciem permulta jocatus,
Pastorem saltaret uti Cyclopa, rogabat :
Nil illi larva, aut tragicis opus esse cothurnis.
Multa Cicerrus ad hæc : donasset jamne catenam
Ex voto Laribus, quærebat : scriba quod esset,
Deterius nihilo dominæ jus esse : rogabat
Denique, cur unquam fugisset : cui satis una
Farris libra foret, gracili sic, tamque pusillo.
Prorsus jucunde cœnam produximus illam.
Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
Pene arsit, macros dum turdos versat in igne.
Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
Vulcano, summum properabat lambere tectum.
Convivas avidos cœnam, servosque timentes,
Tum rapere, atque omnes restinguere velle videres.
Incipit ex illo montes Apulia notos
Ostentare mihi, quos torret Atabulus, et quos
Nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
Villa recepisset, lacrymoso non sine fumo,
Udos cum foliis ramos urente camino.
Qualluor hinc rapimur viginti et millia rhedis,
Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,
Signis perfacile est. Venit vilissima rerum
Hic aqua ; sed panis longe pulcherrimus, ultro
Callidus ut soleat humeris portare viator :
Nam Canusi lapidosus : aquæ non ditior urna ;
Qui locus a forti Diomede est conditus olim.
Flentibus hinc Varius discedit mœstus amicis.
Inde Rubos fossi pervenimus, utpote longum
Carpentes iter, et factum corruptius imbri.
Postera tempestas melior : via pejor : ad usque
Bari mœnia piscosi. Dehinc Gnatia, lymphis
Iratis extructa, dedit risusque, jocosque,
Dum flamma sine, thura liquescere limine sacro
Persuadere cupit. Credat Judæus Apella,
Non ego, namque Deos didici securum agere ævum,
Nec, si quid miri faciat natura, Deos id
Tristes ex alto Cœli demittere tecto.
Brundusium longæ finis chartæque, viæque.
SATIRA VI.
Nom quia, Mecœnas, Lydoram quidquid Etruscos
Incoluit fines, nemo generosior est te ;
Nec quod avus tibi maternus fuit, atque paternus,
Olim qui magnis legionibus imperitarint,
Ut plerique solent, naso suspendu adunco
Ignotos, ut me, libertino patre natum,
Cum referre negas, quali sit quisque parente
Natus, dum ingenuus. Persuades hoc tibi vere,
Ante potestatem Tulli, atque ignobile regnum,
Multos sæpe viros nullis majoribus ortos,
Et vixisse probos, amplis et honoribus auctos :
Contra, Lævinum, Valeri genus, unde superbus
Tarquinius regno pulsus fuit, unius assis
Non unquam pretio pluris licuisse, notante
Judice, quem nosti, populo, qui stultus honores
Sæpe dat indignis ; et famæ servit ineptus ;
Qui stupet in titulis, et imaginibus. Quid oportet
Nos facere, a vulgo longe lateque remotos ?
Namque esto, populus Lævino mallet honorem,
Quam Decio mandare novo ; Censorque moveret
Appius, ingenuo si non essem patre natus ;
Vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem :
Sed fulgente trahit constrictos gloria curru
Non minus ignotos generosis. Quo tibi, Tilli,
Sumere depositum clavum, fierique Tribunum ?
Invidia accrevit, privato quæ minor esset.
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus, et latum demisit pectore clavum ;
Audit continuo : Quis homo hic est, quo patre natus ?
Ut si qui ægrotet, quo morbo Barrus, haberi
Et cupiat Formosus, eat quacumque, puellis
Injiciat curam quærendi singula, quali
Sit facie, sura quali, pede, dente, capillo.
Sic qui promittit cives, Urbem sibi curæ,
Imperium fore, et Italiam, et delubra Deorum ;
Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
Omnes mortales curare et quærere cogit.
Tune Syri, Damæ, aut Dionysi filius, audes
Dejicere e saxo cives, aut tradere Cadmo ?
At Novius collega gradu post me sedet uno :
Namque est ille, pater quod erat meus. Hoc tibi Paulus
Et Messala videris ? At hic, si plaustra ducenta,
Concurrantque foro tria funera, magna sonabit,
Cornua quod vincatque tubas : saltem tenet hoc nos.
Nunc ad me redeo, libertino patre natum,
Quem rodunt omnes libertino patre natum :
Nunc, quia, Mecœnas, tibi sum convictor ; at olim,
Quod mihi pareret legio romana Tribuno.
Dissimile hoc illi est : quia non, ut forsit honorem
Jure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
Præsertim cautum dignos assumere; prava
Ambitione procul. Felicem dicere non hoc
Me possum casu, quod te sortitus amicum :
Nulla etenim mihi te fors obtulit Optimus olim
Virgilius, post hunc Varius dixere quid essem.
Ut veni coram, singultim pauca locutus,
( Infans namque pudor prohibebat plura profari )
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureïano vectari rura caballo,
Sed quod eram, narro. Respondes, ut tuus est mos,
Pauca : abeo, et revocas nono post mense, jubesque
Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum,
Non patre præclaro, sed vita et pectore puro.
Atqui si vitiis mediocribus, ac mea paucis
Mendosa est natura, alioqui recta ; ( velut si
Egregio inspersos reprendas corpore nævos)
Si neque avaritiam, neque sordes, ac mala lustra
Objiciet vere quisquam mihi; purus, et insons,
( Ut me collaudem ) si et vivo carus amicis ;
Causa fuit pater his ; qui macro pauper agello,
Noluit in Flavi ludum me mittere, magni
Quo pueri, magnis e Centurionibus orti,
Lævo suspensi loculos, tabulamque lacerto,
Ibant octonis referentes Idibus æra ;
Sed puerum est ausus Romam portare, docendum
Artes, quas doceat quivis Eques, atque Senator
Semet prognatos. Vestem, servosque sequentes
In magno ut populo si quis vidisset, avita
Ex re præberi sumptus mihi crederet illos.
Ipse mihi custos incorruptissimus omnes
Circum doctores aderat. Quid multa ? pudicum,
( Qui primus virtutis honos ) servavit ab omni
Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi ;
Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
Si præco parvas, aut, ut fuit ipse, coactor
Mercedes sequerer : neque ego essem questus : ob hoc nunc
Laus illi debetur, et a me gratia major.
Nil me pœniteat sanum patris hujus, eoque
Non ( ut magna dolo factum negat esse suo pars,
Quod non ingenuos habeat clarosque parentes )
Sic me defendam. Longe mea discrepat istis
Et vox, et ratio. Nam si natura juberet
A certis annis ævum remeare peractum,
Atque alios legere ad fastum quoscunque parentes
Optaret sibi quisque, meis contentus, honestos
Fascibus et sellis nolim mihi sumere : demens
Judicio vulgi, sanus fortasse tuo, quod
Nollem onus, haud unquam solitus, portare molestum.
Nam mihi continuo major quærenda foret res,
Atque salutandi plures ; ducendus et unus,
Et comes alter, uti ne solus rusve peregreve
Exirem : plures calones, atque caballi
Pascendi : ducenda petorrita. Hunc mihi curto
Ire licet mulo, Tel, si libet, usque Tarentum,
Mantica cui lumbos onere ulceret, atque eques armos.
Objiciet nemo sordes mihi, quas tibi, Tilli,
Cum Tiburte via Prætorem quinque sequuntur
Te pueri, lasanum portantes, œnophorumque.
Hoc ego commodius, quam tu, præclare Senator,
Millibus atque aliis vivo. Quacunque libido est,
Incedo solus : percontor quanti olus, ac far :
Fallacem circum, vespertinumque pererro
Sæpe forum : assisto divinis : inde domum me
Ad porri et ciceris refero, laganique catinum.
Cœna ministratur pueris tribus; et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet : adstat echinus
Vilis cum patera guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
Vultum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam jaceo : post hanc vagor, aut ego lecto,
Aut scripto, quod me tacitum juvet. Ungor olivo,
Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.
Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio rabiosi tempora signi.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior. Hæc est
Vita solutorum misera ambitione, gravique.
His me consolor, victurus suavius, ac si
Qæstor avus, pater atque meus, patruusque fuissent.
SATIRA VII.
Proscripti Regis Rupili pas atque venenum
Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum, et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas ;
Durus homo, atque odio qui posset vincere Regem :
Confidens, tumidusque ; adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros, ut equis præcurreret albis.
Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque
Convenit ( hoc etenim sunt omnes jure molesti,
Quo fortes, quibus adversum bellum incidit ). Inter
Hectora Priamiden, animosumque inter Achillem
Ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors :
Non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
Summa fuit. Duo si discordia vexet inertes,
Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
Cum Lycio Glauco, discedat pigrior ultro
Muneribus missis. Bruto Prætore tenente
Ditem asiam, Rupili et Persi par pugnat ; uti non
Compositus melius cum Bitho Bacchius. In jus
Acres procurrunt ; magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam ; ridetur ab omni.
Conventu ; laudat Brutum, laudatque cohortem :
Solem Asiæ Brutum appellat, stellasque salubres
Appellat comites, excepto Rege : Canem illium,
Invisum agricolis sidus, venisse. Ruebat,
Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
Tum Prænestinus, salso, multumque fluenti
Expressa arbusto regerit convicia ; durus
Vindemiator, et invictus, cui sæpe viator
Cessisset, magna compellans voce cucullum.
At Græcus, postquam est italo perfusus aceto,
Persius exclamat : Per magnos, Brute, Deos te
Oro, qui reges consueris tollere, cur non
Hunc Regem jugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.
SATIRA VIII.
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum :
Cum faber iucertus scamnum faceretne Priapum,
Maluit esse Deum. Deus inde ego, furum aviumque
Maxima formido ; nam fures dextra coercet :
Ast importunas volucres in vertlce arundo
Terret fixa, vetatque novis considere in hortis.
Huc prius angustis ejecta cadavera cellis
Conservus vili portanda locabat in arca :
Hoc miseræ plebi stabat commune sepulcrum,
Pantolabo scurræ, Nomentanoque nepoti.
Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
Hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
Nunc licet Esquiliis habitare salubribus, atque
Aggere in aprico spatiari quo modo tristes
Albis informem spectabant ossibus agrum.
Cum mihi non tantum furesque, feræque suetæ
Hunc vexare locum, curæ sunt, atque labori,
Quantum, carminibus quæ versant, atque venenis
Humanos animos. Has nullo perdere possum,
Nec prohibere modo, sitnul ac vaga Luna decorum
Protulit os, quin ossa legant, herbasque nocentes.
Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam, pedibus nudis, passoque capillo,
Cum sagana majore ululantem : pallor utrasque
Fecerat horrendas aspectu. Scalpere terram
Unguibus, et pullam divellere mordicus agnam
Cœperunt : cruor in fossam confusus, ut inde
Manes elicerent, animas responsa daturas.
Lanea et effigies erat, altera cerea ; major
Lanea, quæ pœnis compesceret inferiorem :
Cerea suppliciter stabat, servilibus, utque
Jam peritura, modis. Hecaten vocat altera : sævam
Altera Tisiphonen. Serpentes, atque videres
Infernas errare canes, Lunamque rubentem,
Ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
Mentior at si quid, merdis caput inquiner albis
Corvorum, atque in me veniant mictum atque cacatum
Julius et fragilis Pediatia, furque Voranus.
Singula quid memorem ? quo pacto, alterna loquentes
Umbræ cum Sagana resonarent triste et acutum?
Utque lupi barbam, variæ cum dente colubræ,
Abdiderint furtim terris : et imagine cerea,
Largior arserit ignis : et ut, non testis inultus
Horruerim voces Furiarum, et facta duarum :
Nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi
Diffissa nate ficus. At illæ currere in urbem.
Canidiæ dentes, altum Saganæ caliendrum
Excidere, atque herbas, atque incantata lacertis
Vincula, cum magno risuque jocoque videres.
SATIRA IX.
Ibam forte via Sacra, sicut meus est mos,
Nescio quid meditans nugarum, totus in illis.
Occurrit quidam, notus mihi nomine tantum :
Arreptaque manu : Quid agis, dulcissime, rerum ?
Suaviter, ut nunc est, inquam, et cupio omnia quæ vis.
Cum assectaretur : Numquid vis ? occupo. At ille
Noris nos, inquit ; docti sumus. Hic ego, pluris
Hoc, inquam, mihi eris. Misere discedere quærens,
Ire modo ocyus, interdum consistere, in aurem
Dicere nescio quid puero : cum sudor ad imos
Manaret talos. 0 te, Bollane, cerebri
Felicem, aiebam tacitus. Cum quidlibet ille
Garriret, vicos, Urbem laudaret ; ut illi
Nil respondebam : Misere cupis, inquit, abire,
Jamdudum video : sed nil agis, usque tenebo,
Persequar. Hinc quo nunc iter est tibi ? Nil opus est te
Circumagi ; quemdam volo visere, non tibi notum :
Trans Tiberim longe cubat is, prope Cæsaris hortos.
Nil habeo quod agam, et non sum piger ; usque sequar te.
Demitto auriculas, ut iniquæ mentis asellus,
Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille :
Si bene me novi, non Viscum pluris amicum,
Non Varium facies ; nam quis me scribere plures,
Aut citius possit versus ? .Quis membra movere
Mollius ? Invideat quod et Hermogenes, ego canto.
Interpellandi locus hic erat. Est tibi mater,
Cognati, queis te salvo est opus ? Haud mihi quisquam ;
Omnes composui. Felices ! nunc ego resto;
Confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella
Quod puero cecinit, divina mota anus urna :
Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis,
Nec laterum dolor, aut tussis, nec tarda podagra ;
Garrulus hunc quando consumet cumque, loquaces,
Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit ætas.
Ventum erat ad Vestæ, quarta jam parte diei
Præterita ; et casu tune respondere vadato
Debebat ; quod ni fecisset, perdere litem.
Si me amas, inquit, paulum hie ades. Inleream, si
Aut valeo stare, aut hovi civilia jura ;
Et propero quo scis. Dubius sum quid faciam, inquit ;
Tene relinquam, an rem ? Me sodes. Non faciam, ille ;
Et præecedere cœpit. Ego, ut contendere durum est
Cum victore, sequor. Mecœnas quomodo tecum?
Hinc repetit. Paucorum hominum, et mentis bene sanæ.
Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes
Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas,
Hunc hominem velles si tradere ; dispeream, ni
Summosses omnes. Non isto vivimus illic,
Quo tu rere, modo ; domus hac nec purior ulla est,
Nec magis bis aliena malis. Nil mi officit uuquam,
Ditior hic, aut est quia doctior : est locus uni
Cuique suus. Magnum narras, vix credibile. Atqui
Sic habet. Accendis quare cupiam magis illi
Proximus esse. Veli tantummodo ; quæ tua virtus
Expugnabis ; et est qui vinci possit ; eoque
Difficiles aditus primos habet. Haud mihi dero :
Muneribus servos corrumpam ; non, hodie si
Exclusus fuero, desistam ; tempora quæram ;
Occurram in triviis, deducam : nil sine magno
Vita labore, dedit mortalibus. Hæc dum agit, ecce
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus, et illum
Qui pulchre nosset : consistimus. Unde venis, et
Quo tendis ? rogat, et respondet. Vellere cœpi,
Et prensare manu lentissima brachia, nutans,
Distorquens oculos, ut me eriperet ; male salsus
Ridens dissimulare : meum jecur urere bilis.
Certe nescio quid secreto velle loqui te
Aiebas mecum. Memini bene ; sed meliori
Tempore dicam : hodie tricesima Sabbata : vin tu
Curtis Judæis oppedere ? Nulla mihi, inquam,
Relligio est : At mi : sum paulo infirmior, unus
Multorum : ignosces, alias loquar. Hunccine solem
Tam nigrum surrexe mihi ? Fugit improbus, ac me
Sub cultro linquit. Casa venit obvius illi
Adversarius : et, quo tu turpissime ? Magna
Inclamat voce, et, licet antestari ? Ego vero
Oppono auriculam. Rapit in jus : clamor utrinque,
Undique concursus : sic me servavit Apollo.
SATIRA X.
Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est,
Ut non hoc fateatur? At idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cætera ; nam sic
Et Laberi mimos, ut pulchra poemata, mirer.
Ergo non salis est risu diducere rictum
Auditoris, et est quædam tamen hic quoque virtus ;
Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se
Impediat verbis lassas oneranlibus aures :
Et sermone opus est, modo tristi, sæpe jocoso,
Defendente vicem modo Rhetoris, atque Poetæ,
Interdum urbani parcentis viribus, atque
Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus Comœdia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi : quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit, neque simius iste,
Nil præter Calvum, et doctus cantare Catullum.
At magnum fecit, quod verbis Græca Latinis
Miscuit. O seri studiorum ! quine putetis
Difficile et mirum, rhodio quod Pitholeonti
Contigit. At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, nt Chio nota si commista Falerni est.
Cum versus facias, teipsum percunctor, an et cum
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli,
Scilicet oblitus patriæque, patrisque, Latine
Cum Pedius causas exsudet Publicola, atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis ?
Atque ego cum græcos facerem, natus mare citra,
Versiculos ; vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus, cum somnia vera :
In sylvam non ligna feras insanius, ac si
Magnas Græcorum malis implere catervas.
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Diffingit Rheni luteum caput, hæc ego ludo,
Quæ nec in æde sonent certantia, judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes, Davoque Chremeta
Eludente senem, comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani. Pollio Regum
Facta canit, pede ter percusso. Forte Epos acer,
Ut nemo, Varius ducit. Molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rare Camœnæ.
Hoc erat, experto frustra Varrone atacino,
Atque quibusdam aliis, melius quod scrlbere possem,
Inventore minor : neque ego illi detrahere ausim
Hærentem capiti multa cum laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, sæpe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quæso ;
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero ?
Nil comis tragici mutat Lucilius Atti ?
Non ridet versus Enni gravitate minores,
Cum de se loquitur, non ut majore reprensis
Quid vetat, et nosmet Lucili scripta legentes,
Quærere num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos, et euntes
Mollius, ac si quis pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem cœnatus? Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium ; capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem,
Quam rudis, et Græcis intacti carminis auctor,
Quamque Poetarum seniorum turba : sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in ævum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Sæpe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Sæpe stylum vertas, iterum quæ digna legi sint
Scripturus ; neque te ut miretur turba labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis ?
Non ego : nam satis est Equitem mihi plaudere, ut audax,
Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men' moveat cimes Pantilius ? Aut crucier, quod.
Vellicet absentera Demetrius ? Aut quod ineptus
Fannius Hermogenis lædat conviva Tigelli ?
Plotius, et Varius, Mecœnas, Virgiliusque,
Valgius, et probet base Octavius optimus, atque
Fuscus ; et hæc utinam Viscorum laudet uterque !
Ambitione relegata, te dicere possum,
Pollio, te Messala, tuo cum fratre; simulque,
Vos Bibuli, et Servi : simul his te, candide Furni :
Complures alios, doctos ego quos et amicos,
Prudens prætereo ; quibus hæc, sint qualiacumque,
Arridere velim, doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
I puer, atque meo citus hæc subscribe libello.