Qui testamentum tradet tibi cumque legendum,
Abnuere, et tabulas a te removere memento :
Sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
Cera velit versu : solus, multisne coheres,
Veloci percurre oculo. Plerumque recoctus
Scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem,
Captatorque dabit risus Nasica Corano.
Num furis ? an prudens ludis me, obscura canendo ?
O Laertiade, quidquid dicam, aut erit, aut non :
Divinare etenim magnus mihi donat Apollo.
Quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.
Tempore quo juvenis Parthis horrendus, ab alto
Demissum genus Ænea, tellure, marique
Magnus erit, forti nubet procera Corano
Filia Nasicæ, metuentis reddere soldum.
Tum gener hoc faciet : tabulas socero dabit, atque
Ut legat, orabit : multum Nasica negatas
Accipiet tandem, et tacitus leget, invenietque
Nil sibi legatum, præter plorare, suisque.
Illud ad hæc jubeo : mulier si forte dolosa ,
Libertusve senem delirum temperet, illis
Accedas socius : laudes, lauderis ut absens.
Adjuvat hoc quoque : sed vincit longe prius ipsum
Expugnare caput. Scribet mala carmina ? Lauda.
Me sene, quod dicam, factum est. Anua improba Thebis
Ex testamento sic est elata : cadaver
Unctum oleo largo nudis humeris tulit heres :
Scilicet elabi si posset mortua, credo,
Quod nimium institerat viventi. Cautus adito :
Neu desis operæ, neve immoderatus abundes.
Difficilem et morosum offendet garrulus. Ultro
Non etiam sileas. Davus sis comicus, atque
Stes capite obstipo, multum similis metuenti.
Obsequio grassare ; mone, si increbuit aura,
Cautus uti velet carum caput : extrahe turba
Oppositis humeris : aurem substringe loquaci.
Importunus amat laudari ? donec, ohe, jam
Ad coelum manibus sublatis dixerit, urge, et
Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
Cura te servitio longo, curaque levarit,
Et certum vigilans, quartæ sit partis Ulysses,
Audieris heres : ergo nunc Dama sodalis
Nusquam est ! unde mihi tam fortem, tamque fidelem !
Sparge subinde ; et, si paulum potes, illacrymare : est
Gaudia prodentem vultum celare : sepulcrum
Commissum arbitrio sine sordibus exstrue. Funus
Egregie factum laudet vicinia. Si quis
Forte coheredum senior male tussiet ; huic tu
Dic : ex parte tua, seu fundi, sive domus sit
Emptor, gaudentem nummo te addicere. Sed me
Imperiosa trahit Proserpina. Vive, valeque.
SATIRA VI.
Hoc erat in votis : modus agri non ita magnus,
Hortus ubi, et tecto vicinus jugis aquæ fons,
Et paulum sylvæ super his foret Auctius, atque
Di melius fecere ; bene est ; nihil amplius oro,
Maia nate, nisi ut propria hæc mihi munera faxis.
Si neque majorent feci ratione mala rem,
Nec sum facturus vitio culpave minorem :
Si veneror stultus nihil horum : O si. angulus ille
Proximus accedat, qui nunc denormat agellum !
O si urnam argenti fors qua mihi monstret, ut illi,
Thesauro invento, qui mercenarius agrum
Illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule! Si quod adest, gratum juvat : hac prece te oro,
Pingue pecus domino facias, et cætera, præter
Ingenium ; utque soles, custos mihi maximus adsis.
Ergo ubi me in montes, et in arcem ex urbe removi,
Quid prius illustrem satiris, musaque pedestri ?
Nec mala me ambitio perdit, nec plumbeus Auster,
Autumnusque gravis, Libitinæ quæstus acerbæ.
Matutine pater, seu Jane libentius audis,
Unde homines operum primos vitæque labores
Instituunt, ( sic Dis placitum ) tu carminis esto
Principium ; Romæ sponsorem me rapis : eia,
Ne prior officio quisquam respondeat, urge :
Sive Aquilo radit terras, seu bruma nivalem
Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
Postmodo,quod mi obsdit, clare, certumque locuto,
Luctandum in turba, facienda injuria tardis.
Quid vis, insane, et quas res agis ? Improbus urget
Iratis precibus. Tu puises omne, quod obstat,
Ad Mæcenatem memori si mente recurras.
Hoc juvat, et melli est, non mentiar. At simul atras
Ventum est Esquilias, aliena negotia centum
Per caput et circa saliunt latus. Ante secundam
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.
De re communi scribæ magna atque nova te
Orabant hodie meminisses, Quincte, reverti.
Imprimat his, cura, Mæcenas signa tabellis.
Dixeris, experiar : si vis, potes, addit et instat.
Septimus octavo propior jam fugerit annus,
Ex quo Mæcenas me cœpit habere suorum
In numero : duntaxat ad hoc, quem tollere rheda
Vellet, iter faciens, et cui concredere nugas
Hoc genus : hora quota est ? Thrax est Gallina Syro par ?
Matutina parum cautos jam frigora mordent ;
Et quæ rimosa bene deponuntur in aure.
Per totam hoc tempus subjectior in diem et horam
Invidiæ. Noster ludos spectaverit una,
Luserit in campo : Fortunæ filius, omnes.
Frigidus a rostris manat per compita rumor ;
Quicumque obvius est, me consulit. O bone ( nam te
Scire, deos quoniam propius contingis, oportet.)
Numquid de Dacis audisti ? nil equidem : ut tu
Semper eris derisor ! at omnes. Di exagilent me,
Si quidquam. Quid ? militibus promissa, Triquetra
Praedia Cæsar, an est Itala tellure daturus ?
Jurantem me scire nihil, mirantur, ut unum
Scilicet egregii mortalem, altique silenti.
Perditur hæc inter misero lux, non sine vous :
O rus, quando ego te aspiciam ? quandoque licebit
Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
Ducere sollicitæ jucunda oblivia vitæ ?
O quando faba Pythagoræ cognata, simulque
Uncta satis pingui ponentur oluscula lardo ?
O noctes cœnæque Deum ! quibus ipse, meique
Ante Larem proprium vescor, vernasque procaces
Pasco libatis dapibus. Prout cuique libido est,
Siccat inæquales calices conviva, solutus
Legibus insanis, seu quis capit acria fortis
Pocula, seu modicis humescit lætius. Ergo
Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
Neo male necne Lepos saltet : sed quod magis ad nos
Pertinet, et nescire malum est, agitamus : Utrumne
Divitiis homines, an sint virtute beati :
Quidve ad amicitias, usus, rectumve trahat nos ;
Et quæ ait natura boni, summumque quid ejus.
Cervius hæc inter vicinus garrit aniles
Ex re fabellas : Nam si quis laudat Arelli
Sollicitas ignarus opes, sic incipit : Olim.
Rusticus urbanum murem mus paupere fertur
Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum ;
Asper, et attentus quæsitis, ut tamen arctum
Sobreret hospitiis animum. Quid multa ? neque illi
Sepositi ciceris nec longæ invidit avenæ :
Aridum et ore ferens acinum, semesaque lardi
Frusta dedit, cupiens varia fastidia cœna
Vincere tangentis male singula dente superbo ;
Cum pater ipse domus palea porrectos in horna
Esset ador, loliumque, dapis meliora relinquens.
Tandem urbanus ad hunc : Quid te juvat, inquit, amice,
Prærupti nemoris palientem vivere dorso ?
Vin' tu homines urbemque feris præponere sylvis ?
Carpe viam, mihi crede, cornes, terrestria quando
Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est
Aut magno, aut parvo lethi fuga. Quo bone, circa,
Dum licet, in rebus jucundis vive beatus :
Vive memor quam sis ævi brevis. Hæc ubi dicta
Agrestem pepulere, domo levis exilit. Inde
Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
Mœnia nocturni subrepere : jamque tenebat
Nox medium cœli spatium, cum ponit uterque
In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
Tincta super lectos canderet vestis eburnos,
Multaque de magna superessent fercula oœna,
Quæ procul extructis inerant hesterna canistris.
Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes,
Continuatque dapes, necnon vernaliter ipsis
Fungitur officiis, prælambens omne quod affert.
Ille cubans gaudet mutata sorte, bonisque
Rebus agit lætum convivam : cum subito ingens
Valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pavidi conclave, magisque
Exanimes trepidare, simul domus alla Molossis
Personuit canibus. Tum rusticus : haud mihi vita
Est opus hac, ait ; et valeas : me sylva, cavusque
Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.
SATIRA VII.
Jamdudum ausculto, et cupiens tibi dicere servus
Pauca, reformido. Davusne ? ita ; Davus, amicum
Mancipium domino, et frugi, qnod sit salis, hoc est,
Ut vitale putes. Age, libertate Decembri
( Quando ita majores voluerunt ) utere, narra.
Pars hominum vitiis gaudet constanter, et urget
Propositum : pars multa natat, modo recta capessens,
Interdum pravis obnoxia. Sæpe notatus
Cum tribus annellis, modo læva Priscus inani,
Vixit inæqualis, clavum ut mutaret in horas ;
Ædibus ex magnis subito se conderet, unde
Mundior exiret vix libertinus honeste ;
Jam mœchus Romæ, jam mallet doctus Athenis
Vivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.
Scurra Volanerius, postquam illi justa chiragra
Contudit articulos, qui pro se tolleret, atque
Miteret in pyrgum talos, mercede diurna
Conductum pavit. Quando constantior idem
In vitiis, tanto levius miser, ac prior illo
Qui jam contento, jam laxo fune laborat.
Non dices hodie quorsum hæc tam putida tendant,
Furcifer ? ad te, inquam. Quo pacto, pessime ? Laudas
Fortunam, et mores antiquæ plebis : et idem,
Si quis ad illa deus subito te agat, usque recuses :
Aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse :
Aut quia non firmus rectum defendis, et hæres,
Nequicquam cœno cupiens evellere plantam.
Romæ rus optas : absentem rusticus urbem
Tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus
Ad cœnam, laudas securum olus, ac, velut usquam
Vinctus eas, ita te felicem dicis, amasque
Quod nusquam tibi sit potandum : jusserit ad se
Mecœnas serum sub lumina prima venire
Convivam ; Nemon' oleum feret ocyus ? ecquis
Audit ? cum magno blateras clamore, fugisque.
Milvius, et scurræ tibi non referenda precati
Discedunt. Etenim fateor me, dixerit ille,
Duci ventre levem : nasum nidore supinor,
Imbecillus, iners, si quid vis, adde, popino.
Tu, cum sis quod ego, et fortassis nequior, ultro
Insectere, velut melior ? verbisque decoris
Obvolvas vitium ? Quid, si me stultior ipso
Quingentis empto drachmis deprenderis ? aufer
Me vultu terrere : manum stomachumque teneto,
Dum, quæ Crispini docuit me janitor, edo.
Non sum mœchus, ais. Neque ego hercule fur, ubi vasa
Prætereo sapiens argentea. Tolle periclum,
Jam vaga prosiliet frenis natura remotis.
Tune mihi dominus, rerum imperiis, hominumque
Tot, tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
Imposita haud unquam misera formidine privet ?
Adde supra dictis quod non levius valeat ; nam
Sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
Vester ait, seu conservus : tibi quid sum ego ? nempe
Tu mihi qui imperitas, aliis servis miser, atque
Duceris, ut nervis alienis mobile lignum.
Quisnam igitur liber ? Sapiens, sibique imperiosus :
Quem neque pauperies, neque mors, neque vincula terrent :
Responsare cupidinibus, contemnere honores
Fortis, et in seipso totus teres, atque rotundus,
Externi ne quid valeat per læve morari ;
In quem manca ruit semper fortuna. Potesne
Ex his, ut proprium quid noscere ? quinque talenta
Poscit te mulier, vexat, foribusque repulsum
Perfundit gelida. Rursus vocat. Eripe turpi
Colla jugo. Liber, liber sum, dic, age. Non quis :
Urget enim dominus mentem non lenis, et acres
Subjectat lasso stimulos, versatque negantem.
Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
Qui peccas minus, atque ego, cum Fulvi, Rutubæque,
Aut Placidejani contente poplite miror
Prælia rubrica picta, aut carbone : velut si
Revera pugnent, feriant, vitentque moventes
Arma viri. Nequam, et cessator Davus : at ipse
Subtilis veterum judex, et callidus audis.
Nil ego si ducor libo fumante. Tibi ingens
Virtus, atque animus cœnis responsat opimis.
Obsequium ventris mihi perniciosius est : Cur ?
Tergo plector enim. Qui tu impunitior, illa,
Quæ parvo sumi nequeunt, cum opsonia captas ?
Nempe inamarescunt epulæ sine fine petitæ,
Illusique pedes vitiosum ferre recusant
Corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam
Furtiva mutat strigili ? qui prædia vendit,
Nil servile gulæ parens habet ? adde, quod idem
Non horam tecam esse potes ; non otia recte
Ponere ; teque ipsum vitas fugitivus, ut erro,
Jam vino quærens, jam somno fallere curam :
Frustra ; nam comes atra premit, sequiturque fugacem.
Unde mihi lapidem ? Quorsum est opus ? Unde sagittas ?
Aut insanit homo, aut versus facit Ocyus hinc te
Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.
SATIRA VIII.
Ut Nasidieni juvit te cœna beati ?
Nam mihi quærenti convivam, dictus heri illic
De medio potare die. Sic, ut mibi nunquam
In vita fuerit melius. Da, si grave non est,
Quæ prima iratum ventrem placaverit esca.
In primis Lucanus aper : leni fuit Austro
Captas, ut aiebat cœnæ pater. Acria circum
Rapula, Iactucæ, radices : qualia lassum
Pervellunt stomachum ; siser, alec, fœcula Coa.
His ubi sublatis, paer alte cinctus acernam
Gausape purpureo mensam pertersit, et alter
Sublegit quodcumque jaceret inutile, quodque
Posset cœnantes offendere ; ut Attica virgo
Cum sacris Cereris, procedit Fuscus Hydaspes,
Cæcuba vina ferens ; Alcon Chium maris expers.
Hic herus, Albanum, Mecœnas, sive Falernum
Te magis appositis delectat, habemos utrumque
Divitias miseras ! sed queis cœnantibus una,
Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.
Summus ego, et prope me Viscus Thurinus, et infra,
Si memini, Varius : cum Servilio Balathrone
Vibidius, quos Mecœnas adduxerat umbras.
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
Ridiculus totas simul absorbere placentas.
Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret,
Indice monstraret digito. Nam cætera turba ,
Nos, inquam, cœnamus aves, conchylia, pisces.
Longe dissimilem noto celantia succum ;
Ut vel continuo patuit, cum passeris, atque
Ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.
Post hoc me docuit melimela rubere, minorem
Ad lunam delecta. Quid hoc intersit, ab ipso
Audieris melius. Tum Vibidius Balathroni :
Nos, nisi damnose bibimus, moriemor inulti :
Et calices poscunt majores. Vertere pallor
Tum parochi faciem, nil sic metuentis ut acres
Potores : vel quod maledicunt liberius, Vel
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Aliphanis vinaria tota
Vibidius, Balathroque, secutis omnibus. Imi
Convivæ lecti nihilum nocuere lagenis.
Affertur aquillas inter muræna natantes
In patina porrecta. Sub hoc herus ; haec gravida, inquit,
Capta est, deterior post partum came futura :
His mistum jus est, oleo quod prima Venafri
Pressit cella, garo de succis piscis Iberi,
Vino quinquenni, verum citra mare nato,
Dum coquitur ; cocto Chium sic convenit, ut non
Hoc magis ullum aliud ; pipere albo, non sine aceto
Quod Methimnæam vitio mutaverit uvam.
Erucas virides, inulas ego primus amaras
Monstravi incoquere : illutos Curtillus echinos
Ut melius muria, quam testa marina, remittat.
Interea suspensa graves aulæa ruinas
In patinam fecere, trahentia pulveris atri,
Quantum non aquilo Campanis excitat agris.
Nos majus veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur. Rufus posito capite, ut si
Filius immaturus obisset, flere. Quis esset
Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum,
Tolleret ? heu fortuna, quis est crudelior in nos
Te Deus ? ut semper gaudes illudere rebus
Humanis ! Varius mappa compescere risum
Vix poterat : Balatro suspendens omnia naso :
Hæc est conditio vivendi, aiebat : eoque
Responsura tuo nunquam est par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine districtum ? ne panis adustus,
Ne male conditum jus apponatur, ut omnes
Præcincti recte pueri, comptique ministrent.
Adde hos præterea casus ; aulæa ruant si.
Ut modo : si patinam pede lapsus frangat agaso.
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium, res
Adversæ nudare solent, celare secundæ.
Nasidienus ad hæc : tibi Di, quæcumque preceris,
Commoda dent : ita vir bonus es, convivaque comis.
Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.
Nullos his mallem ludos spectasse. Sed illa
Redde, age, quæ deinceps risisti. Vibidius dum
Quærit de pueris, num sit quoque fracta lagena,
Quod sibi poscenti non dentur pocula : dumque
Ridetur fictis rerum Balatrone secumdo,
Nasidiene, redis mutatæ frontis, ut arte
Emendaturus fortunam. Deinde secuti
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis, sparsi sale multo, non sine farre,
Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albi,
Et leporum avulsos, ut multo suavius, armos,
Qaam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto
Vidimus et merulas poni, et sine clune palumbes :
Suaves res, ai non caves narraret earum, et
Naturas dominus : quem nos sic fugimus ulti
Ut nihil omnino gustaremus, velut illis
Canidia afflasset, pejor serpentibus Afris.