| CAPUT III.
I. Imperii cujuscunque status dicitur Civilis; imperii autem integrum corpus Civitas appellatur, et communia imperii negotia, quae ab ejus, qui imperium tenet, directione pendent, Respublica. Deinde homines, quatenus ex jure civili omnibus Civitatis commodis gaudent, cives appellamus, et subditos, quatenus civitatis institutis, seu legibus parere tenentur. Denique status Civilis tria dari (6) genera, nempe Democraticum, Aristocraticum et Monarchicum, in Art. 17. Cap. praeced. diximus. Jam antequam de unoquoque seorsim agere incipiam, illa prius demonstrabo, quae ad statum civilem in genere pertinent; quorum ante omnia considerandum venit summum Civitatis, seu summarum potestatum jus.
II. Ex Art. 15. praeced. Cap. patet imperii, seu summarum potestatum Jus nihil esse praeter ipsum naturae Jus, quod potentia, non quidem uniuscujusque, sed multitudinis, quae una veluti mente ducitur, determinatur, hoc est, quod sicuti unusquisque (7) in statu naturali, sic etiam totius imperii corpus, et mens tantum juris habet, quantum potentia valet; atque adeo unusquisque civis, seu subditus tanto minus juris habet, quanto ipsa Civitas ipso potentior est (vid. Art. 16. praeced. Cap.), et consequenter unusquisque civis nihil jure agit, nec habet praeter id, quod communi Civitatis decreto defendere potest.
III. Si Civitas alicui concedat Jus, et consequenter potestatem (nam alias per Art. 12. praeced. Cap. verba tantum dedit) vivendi ex suo ingenio, eo ipso suo jure cedit, et in eum transfert, cui talem potestatem dedit. Si autem duobus, aut pluribus hanc potestatem dedit, ut scilicet unusquisque ex suo ingenio vivat, eo ipso imperium divisit, et si denique unicuique civium hanc eandem potestatem dedit, eo ipso sese destruxit, nec manet amplius Civitas, sed redeunt omnia ad statum naturalem, quae omnia ex praecedentibus manifestissima fiunt; atque adeo sequitur, nulla ratione posse concipi, quod unicuique civi ex Civitatis instituto liceat ex suo ingenio vivere, et consequenter hoc Jus naturale, quod scilicet unusquisque sui judex est, in statu civili necessario cessat. Dico expresse ex Civitatis instituto; nam Jus naturae uniuscujusque (si recte rem perpendamus) in statu civili non cessat. Homo namque tam in statu naturali, quam civili ex legibus suae naturae agit, suaeque utilitati consulit. Homo, inquam, in utroque statu spe, aut metu ducitur ad hoc, aut illud agendum, vel omittendum; sed praecipua inter utrumque statum differentia est, quod in statu civili omnes eadem metuant, et omnibus una, eademque securitatis sit causa, et vivendi ratio; quod sane judicandi facultatem uniuscujusque non tollit. Qui enim omnibus Civitatis mandatis obtemperare constituit, sive ejus potentiam metuit, vel quia tranquillitatem amat, is profecto suae securitati, suaeque utilitati ex suo ingenio consulit.
IV. Praeterea concipere etiam non possumus, quod unicuique civi liceat Civitatis decreta, seu jura interpretari. Nam si hoc unicuique liceret, eo ipso sui judex esset; quandoquidem unusquisque facta sua specie juris nullo negotio excusare, seu adornare posset, et consequenter ex suo ingenio vitam institueret, quod (per Art. praeced.) est absurdum.
V. Videmus itaque, unumquemque civem non sui, sed Civitatis juris esse, cujus omnia mandata tenetur exequi, nec ullum habere jus decernendi, quid aequum, quid iniquum, quid pium, quidve impium sit sed contra, quia imperii corpus una veluti mente duci debet, et consequenter Civitatis voluntas pro omnium voluntate habenda est, id quod Civitas justum, et bonum esse decernit, tanquam ab unoquoque decretum esse, censendum est; atque adeo, quamvis subditus Civitatis decreta iniqua esse censeat, tenetur nihilominus eadem exequi.
VI. At objici potest, an non contra rationis dictamen est, se alterius judicio omnino subjicere, et consequenter, an status civilis rationi non repugnat; ex quo sequeretur statum civilem irrationalem esse, nec posse creari nisi ab hominibus ratione destitutis, at minime ab iis, qui ratione ducuntur. Sed quoniam ratio nihil contra naturam docet, non potest ergo sana ratio dictare, ut unusquisque sui juris maneat, quamdiu homines affectibus sunt obnoxii (per Art. 15. praeced. Cap.), hoc est (per Art. 5. Cap. I.), ratio hoc posse fieri negat. Adde, quod ratio omnino docet pacem quaerere, quae quidem obtineri nequit, nisi communia Civitatis jura inviolata serventur, atque adeo quo homo ratione magis ducitur, hoc est (per Art. 11. praeced. Cap.), quo magis liber est, eo constantius Civitatis jura servabit, et summae potestatis, cujus subditus est, mandata exequetur. Ad quod accedit, quod status civilis naturaliter instituitur ad metum communem adimendum, et communes miserias propellendum, ac proinde id maxime intendit, quod unusquisque, qui ratione ducitur, in statu naturali conaretur, sed frustra (per Art. 15. praeced. Cap.): quapropter si homini, qui ratione ducitur, id aliquando ex civitatis mandato faciendum est, quod rationi repugnare novit, id damnum longe compensatur bono, quod ex ipso statu civili haurit: nam rationis etiam lex est, ut ex duobus malis minus eligatur, ac proinde concludere possumus, neminem quicquam contra suae rationis praescriptum agere, quatenus id agit, quod jure Civitatis faciendum est: quod nobis facilius unusquisque concedet, postquam explicuerimus, quo usque Civitatis potentia, et consequenter Jus se extendit.
VII. Nam considerandum primum venit, quod sicuti in statu naturali (per Art. II. praeced. Cap.) ille homo maxime potens, maximeque sui juris est, qui ratione ducitur, sic etiam illa Civitas maxime erit potens, et maxime sui juris, quae ratione fundatur, et dirigitur. Nam Civitatis Jus potentia multitudinis, quae una veluti mente ducitur, determinatur. At haec (8) animorum unio concipi nulla ratione posset, nisi Civitas id ipsum maxime intendat, quod sana ratio omnibus hominibus utile esse docet.
VIII. Secundo venit etiam considerandum, quod subditi eatenus non sui, sed Civitatis juris sint, quatenus ejus potentiam, seu minas metuunt, vel quatenus statum civilem amant (per Art. 10. praeced. Cap.). Ex quo sequitur, quod ea omnia, ad quae agenda nemo praemiis, aut minis induci potest, ad jura Civitatis non pertineant. Ex. gr. judicandi facultate nemo cedere potest: quibus enim praemiis, aut minis induci potest homo, ut credat, totum non esse sua parte majus, aut quod Deus non existat, aut quod corpus, quod videt finitum, Ens infinitum esse credat, et absolute ut aliquid contra id, quod sentit, vel cogitat, credat? Sic etiam quibus praemiis, aut minis induci potest homo, ut amet, quem odit, vel ut odio habeat, quem amat? Atque huc etiam illa referenda sunt, a quibus humana natura ita abhorret, ut ipsa omni malo pejora habeat, ut quod homo testem contra se agat, ut se cruciet, ut parentes interficiat suos, ut mortem vitare non conetur, et similia, ad quae nemo praemiis, nec minis induci potest. Quod si tamen dicere velimus, Civitatem jus, sive potestatem habere talia imperandi, id nullo alio sensu poterimus concipere, nisi quo quis diceret, hominem jure posse insanire, et delirare: quid enim aliud nisi delirium jus illud esset, cui nemo adstrictus esse potest? Atque hic de iis expresse loquor, quae Juris Civitatis esse nequeunt, et a quibus natura humana plerumque abhorret. Nam quod stultus, aut vesanus nullis praemiis, neque minis induci possit ad exequenda mandata, et quod unus, aut alter ex eo, quod huic, aut illi Religioni addictus sit, imperii jura omni malo pejora judicat, jura tamen Civitatis irrita non sunt, quandoquidem iisdem plerique cives continentur, ac proinde, quia ii, qui nihil timent, neque sperant, eatenus sui juris sunt (per Art. 10. praeced. Cap.), sunt ergo (per Art. 14. praeced. Cap.) imperii hostes, quos jure cohibere licet.
IX. Tertio denique considerandum venit, ad Civitatis Jus ea minus pertinere, quae plurimi indignantur. Nam certum est, homines naturae ductu in unum conspirare, vel propter communem metum, vel desiderio damnum aliquod commune ulciscendi; et, quia Jus Civitatis communi multitudinis potentia definitur, certum est, potentiam Civitatis, et Jus eatenus minui, quatenus ipsa causas praebet, ut plures in unum conspirent. Habet certe Civitas quaedam sibi metuenda, et sicut unusquisque civis, sive homo in statu naturali, sic Civitas eo minus sui juris est, quo majorem timendi causam habet. Atque haec de Jure summarum potestatum in subditos; jam antequam de earundem in alios jure, agam, solvenda videtur quaestio, quae de Religione moveri solet.
X. Nam objici nobis potest, an Status civilis, et subditorum obedientia, qualem (9) in statu civili requiri ostendimus, non tollat Religionem, qua Deum colere tenemur. Sed si rem ipsam perpendamus, nihil reperiemus, quod possit scrupulum injicere. Mens enim, quatenus ratione utitur, non summarum potestatum, sed sui juris est (per Art. 11. Cap. praeced.). Atque adeo vera Dei cognitio, et amor nullius imperio subjici potest, ut nec erga proximum charitas (per Art. 8. hujus Cap.); et si praeterea consideremus summum charitatis exercitium esse illud, quod ad pacem tuendam, et concordiam conciliandam fit, non dubitabimus, illum revera suo officio functum esse, qui unicuique tantum auxilii fert, quantum jura Civitatis, hoc est, concordia, et tranquillitas concedunt. Ad externos cultus quod attinet, certum est, illos ad veram Dei cognitionem, et amorem, qui ex ea necessario sequitur, nihil prorsus juvare, nec nocere posse; atque adeo non tanti faciendi sunt, ut propter ipsos pax, et tranquillitas publica perturbari mereatur (10). Caeterum certum est, me Jure naturae, hoc est (per Art. 3. praec. Cap.), ex divino decreto, non esse religionis vindicem; nam nulla mihi est, ut olim Christi Discipulis potestas fuit, ejiciendi spiritus immundos et faciendi miracula, quae sane potestas adeo necessaria est ad propagandam Religionem in locis, ubi interdicta est, ut sine ipsa non tantum oleum, et opera, ut ajunt, perdatur, sed plurimae insuper creentur molestiae, cujus rei funestissima exempla omnia viderunt saecula. Unusquisque igitur, ubicunque sit, Deum potest vera Religione colere, sibique prospicere, quod viri privati officium est. Caeterum cura Religionis propagandae Deo, vel summis potestatibus, quibus solis incumbit Reipublicae habere curam, committenda est. Sed ad propositum revertor.
XI. Jure summarum potestatum in cives, et subditorum officio explicato, superest, ut earum Jus in reliqua consideremus, quod jam ex dictis facile cognoscitur. Nam, quandoquidem (per Art. 2. hujus Cap.) Jus summae potestatis nihil est praeter ipsum naturae Jus, sequitur duo imperia ad invicem sese habere, ut duo homines in statu naturali, excepto hoc, quod Civitas sibi cavere potest, ne ab alia opprimatur, quod homo in statu naturali non potest, nimirum qui quotidie somno, saepe morbo, aut animi aegritudine et tandem senectute gravatur, et praeter haec aliis incommodis est obnoxius, a quibus Civitas securam se reddere potest.
XII. Civitas igitur eatenus sui juris est, quatenus sibi consulere, et cavere potest, ne ab alia opprimatur (per Art. 9. et 15. praec. Cap.), et (per Art. 10. et 15.praec. Cap.) eatenus alterius juris, quatenus alterius Civitatis potentiam timet, vel quatenus ab ea impeditur, quo minus id, quod vult, exequatur, vel denique quatenus ipsius auxilio ad sui conservationem, vel incrementum indiget; nam dubitare nequaquam possumus, quin, si duae Civitates invicem mutuum auxilium praestare volunt, ambae simul plus possint, et consequenter plus juris simul habeant, quam alterutra sola. Vid.Art. 13. Cap. praec.
XIII. Haec autem clarius intelligi possunt, si consideremus, quod duae Civitates natura hostes sunt: homines enim (per Art. 14. praec. Cap.) in statu naturali hostes sunt; qui igitur Jus naturae extra Civitatem retinent, hostes manent. Si itaque altera Civitas alteri bellum inferre, et extrema adhibere media velit, quo eam sui juris faciat, id ei jure tentare licet, quandoquidem, ut bellum geratur, ei sufficit ejus rei habere voluntatem. At de pace nihil statuere potest, nisi connivente alterius Civitatis voluntate. Ex quo sequitur Jura belli uniuscujusque Civitatis esse; pacis autem non unius, sed duarum ad minimum Civitatum esse Jura, quae propterea confoederatae dicuntur.
XIV. Hoc foedus tamdiu fixum manet, quamdiu causa foederis pangendi, nempe metus damni, seu lucri spes in medio est; hac autem, aut illo Civitatum alterutri adempto, manet ipsa sui juris (per Art. 10. praec. Cap.), et vinculum, quo Civitates invicem adstrictae erant, sponte solvitur, ac proinde unicuique Civitati jus integrum est solvendi foedus, quandocunque vult, nec dici potest, quod dolo, vel perfidia agat, propterea quod fidem solvit, simulatque metus, vel spei causa sublata est, quia haec conditio unicuique contrahentium aequalis fuit, ut scilicet quae prima extra metum esse posset, sui juris esset, eoque ex sui animi sententia uteretur, et praeterea quia nemo in futurum contrahit, nisi positis praecedentibus circumstantiis: his autem mutatis totius status etiam mutatur ratio, et hac de causa unaquaeque confoederatarum Civitatum jus retinet sibi consulendi, et unaquaeque propterea, quantum potest, conatur extra metum, et consequenter sui juris esse, et impedire, quo minus altera potentior evadat. Si quae ergo Civitas, se deceptam esse, queritur, ea sane non confoederatae Civitatis fidem, sed suam tantummodo stultitiam damnare potest, quod scilicet salutem suam alteri, qui sui juris, et cui sui imperii salus summa lex est, crediderit.
XV. Civitatibus, quae una pacem contraxerunt, jus competit dirimendi quaestiones, quae moveri possunt de pacis conditionibus, seu legibus, quibus sibi invicem fidem adstrinxerunt, quandoquidem pacis jura non unius Civitatis, sed contrahentium simul sunt (per Art. 13. hujus Cap.); quod si de iis convenire inter ipsas non potest., eo ipso ad belli statum redeunt.
XVI. Quo plures Civitates simul pacem contrahunt, eo unaquaeque reliquis minus timenda, sive unicuique minor est potestas bellum inferendi, sed eo magis pacis tenetur conditiones servare, hoc est (per Art. 13. hujus Cap.), eo minus sui juris est, sed eo magis communi foederatorum voluntati sese accommodare tenetur.
XVII. Caeterum fides, quam sana ratio, et Religio servandam docet, hic minime tollitur: nam nec ratio, nec Scriptura omnem datam fidem servare docet. Cui enim pollicitus sum, argentum ex. gr., quod mihi secreto servandum dedit, custodire, fidem praestare non teneor, simulac noverim, aut scire crediderim, furtum esse, quod mihi servandum dedit sed rectius agam, si dem operam, ut suis restituatur. Sic etiam, si summa potestas aliquid alteri se facturam promisit, quod postea tempus, seu ratio docuit, aut docere videbatur communi subditorum saluti obesse, fidem sane solvere tenetur. Cum itaque Scriptura non nisi in genere doceat fidem servare, et casus singulares, qui excipiendi sunt, uniuscujusque judicio relinquat, nihil ergo docet, quod iis, quae modo ostendimus, repugnat.
XVIII. Sed ne toties opus sit sermonis filum interrumpere, et similes posthac objectiones solvere, monere volo, me haec omnia ex naturae humanae quomodocunque consideratae necessitate demonstrasse, nempe ex universali omnium hominum conatu sese conservandi, qui conatus omnibus hominibus inest, sive ignari, sivi sapientes sint, ac proinde quomodocunque homines, sive affectu, sive ratione duci considerentur, res eadem erit, quia demonstratio, ut diximus, universalis est.
|
|