Encyclique du pape Clément XIII

La bibliothèque libre.
Aller à : navigation, rechercher


Encyclique
« Damnatio, et prohibitio »
septembre 1759


DAMNATIO, ET PROHIBITIO

Operis in plures Tomos distributi, cujus est Titulus :
Encyclopédie, ou Dictionaire raisonné des Sciences, des Ars,
des Métiers par une sociétè de Gens de Lettres mis en ordre,
& publiè par Mr Diderot de l'Académie Royale des Sciences, & des belles Lettres de Prusse ;

& quant a la partie Mathematique,
par Mr d'Alembert de l'Academie Royale de Sciences de Paris, de celle de Prusse,
& de la Societè Royale de Londres.


CLEMENS PAPA XIII.
Ad futuram rei memoriam

Ut primum in lucem prodiit spissum opus in plures Tomos tributum, cujus est titulus – Encyclopedie ou Dictionaire raisoné des Sciences, des Ars, & des Metiers par une societé de Gens de Lettres mis en ordre, & publié par Mr Diderot de l'Academie Royale des sciences, & des belles Lettres de Prusse; & quant a la partie Mathematique, par Mr d'Alembert de l'Academie Royale des sciences de Paris, de celle de Prusse, & de la Societé Royale de Londres – non publico tantum rumore, sed gravissimorum quoque hominum Fidei, & Religionis zelo flagrantium judicio accepimus plurima in eo efferri, ac contineri, quæ non solum Christianæ pietati, ac morum disciplinæ quammaxime obessent, sed quæ Religionem ipsam impeterent, eamque vel ex imo convellere niterentur, vel summa certe ejus capita, ac dogmata labefactarent: quapropter istituto a Venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregatione Indici Librorum prohibendorum, atque expurgandorum præposita accurato ejusdem operis examine, atque judicio inter Libros ab apostolica Sede damnatos, atque proscriptos referendum esse decretum est die V. Martii proxime præteriti. Fuere interea nonnulli, qui e publica rei literariæ, & Christianæ quoque fore putantes, si, correctis, quibus scatet, erroribus, nova editione recusum, emendatumque prodiret, ad eam adornandam aggressi, adjectisque ad certa capita, seu articulos notis, idoneum periculo, ac malo omni remedium attulisse arbitrati sunt: sed diffusum, ac serpens in opere universo venenum, cum tale non esset, quod leni curaretur antidoto, irrito plane studio, ac labore operam ii suam luserunt; neque enim legentium periculo, ac detrimento satis consultum, neque opus satis correctum expurgatumque prodiisse compertum est. Novæ subinde, ac graves adversus utramque editionem querelæ ad Apostolatum nostrum delatæ sunt, quæ pro rei gravitate auctoritatis, & vigilantiæ nostræ opem flagitare videntur. Primum igitur in amaritudine cordis nostri vehementer dolemus, jam ad ea, quæ prædixit Salvator, devenisse Nostempora, in quibus refrigescente charitate, atque in deterius labente morum disciplina, tum exundante per effrænem philosophandi, scribendique licentiam fallacium, impiarumque doctrinarum illuvie, fides quoque ipsa, & cui innititur Divina Revelatio, impudentissime oppugnatur. Incredulitas vero jam non tantum admittitur, sed & palam, aperteque docetur, lateque adeo propagatur, ut, si fieri posset, quam usque ad consummationem sæculi permansuram Christus Jesus promissit, Ecclesia impiorum hominum Doctrinis everteretur funditus, ac tolleretur; cum enim sit Civitas illa fortis per Isaiam descripta, in qua, ut exponit Hieronumus – ponitur murus bonorum operum, & antemurale rectæ Fidei, ut duplici septa sit munimento – perversa, ac præpostera cum agendi, tum docendi ratione murum pariter, & antemurale disjicere, ac dissipare moliuntur. Nos vero, quos posuit Dominus custodes, ac vigiles super muros Hierusalem, ut iis fortiter obsistamus, qui dicunt – exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea – pro loci, ac muneris nostri ratione silere diutiùs nec possumus, nec debemus; sed creditum Nobis Fidei, ac Religionis depositum, omni, qua possumus, ope, ne quid detrimenti capiat, custodire, ac tueri volentes, ne latius manenet in Ecclesiæ, animarumque perniciem exitialis operis lues, Venerabilibus Fratribus nostris ejusdem S. R. E. Cardinalibus in tota Republica Christiana Generalibus Inquisitoribus adversus hæreticam pravitatem auctoritate Apostolica deputatis opus ipsum cum adjectis quoque notis, seu corretionibus novo examini subjiciendum commisimus, qui consultis primum Teologis ad censuram ferendam designatis, eorumque judiciis mature expensis, in Congregatione deinde Generali coram Nobis habita feria V. die II. Augusti nuper elapsi, quid de opere ipso statuendum foret, per sua Nobis singillatim suffragia exposuerunt. Itaque, exceptis eorum sententiis, inspectisque Teologorum censuris, Motu proprio, atque ex certa scientia, & matura deliberatione nostris, deque Apostelicæ potestatis plenitudine opus prædictum ubicumque, & quocumque idiomate, etiam cum notis, seu declarationibus, ac correctionibus quibuscumque hactenus impressum, aut imposterum imprimendum, tamquam continens doctrinam, atque propositiones falsas, perniciosas, & scandolosas, ad incredulitatem, & religionis contemptum inducentes, morum corruptelæ, atque impietati viam facile aperientes damnamus, ac reprobamus, ipsumque legi, retineri, & quocumque etiam idiomate describi prohibemus omnibus & singulis Christifidelibus etiam specifica, & individua mentione, & expressione dignis sub pœna excommunicationis majoris quoad personas sæculares, quo vero ad Ecclesiasticas, etiam regulares sub pœna subspensionis a Divinis ipso facto absque alia declaratione incurrendis, quarum absolutionem, & respective relaxationem Nobis, & Successoribus Nostris Romanis Pont. pro tempore existentibus, except odumtaxat quoad excommunicationem prædictam mortis articulo, reservamus: Mandantes omnibus & singulis Christifidelibus sub iisdem excommunicationis respective, & suspensionis pœnis, qui ejusdem opus apud se habuerint, seu in quorum manus subinde pervenerint, ut illud, statim ac præsentes nostrę Literæ eis innotuerint, locorum Ordinariis, vel hæreticæ pravitatis Inquisitoribus, seù eorum Vicariis tradere teneantur, qui exempla sibi tradita illico flammis abolenda curent. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Ut autem eædem pręsentes Literæ ad omnium notitiam facilius perducantur, nec quisquam illarum ignorantiam pertexere possit, volumus, ac mandamus, illas ad valvas Basilicæ Principis Apostolorum, & Cancellariæ Apostolicæ, necnon Curiæ generalis in Monte Citatorio, & in Acie Campi Floræ de Urbe per aliquem ex Cursoribus nostris, ut moris est, publicari, illarumque exempla ibi affixa relinqui: ipsarum etiam præsentium Literarum transumptis, seu exemplis etiam impressis manu alicujus Notarii publici subscriptis & sigillo personæ in Ecclesiastica dignitate constitutæ munitis eamdem prorsus fidem tam in judicio, quam extra illud ubicumque locorum haberi, quæ ipsis originalibus Literis adhiberetur, si forent exibitæ, vel ostensæ.

Datum Romæ apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die III. Septembris MDCCLIX. Pontificatus Nostri Anno Secundo.

D. Cardinalis Passioneus.


Die, mense & anno, quibus supra, supradicta Damnatio, & Prohibito affixa, & pubblicata fuit ad valvas Basilicæ Princ. Apost., & Cancel. Apostolicæ,
necnon Curiæ Generalis in Monte Citatorio, & in Acie Campi Floræ, ac in aliis locis solitis & consuetis Urbis per me Joseph Renzoni Apost. Curs.
Philippus Contini Mag. Curs.

ROME, & SENIS apud Bonettos Typis Publicis, Per Franciscum Rossi Typographum MDCCLIX.

Le document original de l'encyclique du pape Clément XIII Ut Primum condamnant l’Encyclopédie