Essai sur l’histoire du droit français au moyen âge (1846)

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche

[Page VI] 6° Les Statuts de Salon étaient également inédits. Je les ai tirés d’une copie authentique déposée aux archives de la mairie de cette ville.


[246] STATUTS MUNICIPAUX DE LA VILLE DE SALON (1293)



In nomine Domini nostri Jesus-Christi, amen.

Anno a nativitate ejusdem millesimo trecentesimo sexagesimo quinto et die prima mensis januarii, reverendo in Christo patre et domino domino Guillelmo dei gratia sanctæ Arelatensis ecclesiæ archiepiscopo et principe præsidente et domino Castri Salonis existente; ex hujus publici instrumenti tenore pateat universis quod cum de mandato curiæ Salonis facta fuerit præconisatio, prout hactenus est fieri consuetum in loco Salonis, per Rostagnum Sabateri præconem publicum dictæ curiæ Salonis, quæ in effectu continebat quod omnis persona cujuscumque conditionis existat quæ voluerit audire legere seu publicari statuta municipalia dictæ curiæ et castri Salonis quæ singulis annis, hac presente die, sunt publicari consueta, quod hac præsente die quæ est festum Circumcisionis Domini, post prandium veniret in dicta curia, ibidem publicationem dictorum statutorum auditura, cujusquidem præconisationis tenor inferius est insertus. Hinc est quod, hac presente die, existentes in curia Salonis nobiles et circumspecti viri dominus Joannes Issautarii bacalarius in legibus, judex Salonis, Joannes de Chamayraco Vice officialis Arelatensis diocesis et clavarius Salonis et Gaucherius Cavalerii domicellus, locum tenes nobilis Joannis Deluii vicarii Salonis, in dicta curia Salonis pro tribunali sedentibus; præsente etiam ibidem magno populo ad prædicta ut supra dictum est voce præconis congregato, de mandato dictorum dominorum officialium et in eorum præsentia ac etiam in præsentia et audientia dictarum personarum ibidem præsentium, dicta statuta municipalia Salonis de verbo ad verbum lecta et publicata fuerunt in lingua materna per me notarium infra scriptum, quorum quidem statutorum series sive tenor inferius est insertus; tenor vero dictæ [247] præconisationis de qua supra mentio habetur talis est. Anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo quinto et die prima mensis januarii venerabilis et circonspectus vir dominus Joannes Issautarii bacalarius in legibus, judex Salonis, et nobilis Gaucherius Cavalerii locum tenens vicarii Salonis, attendentes quod hactenus est consuetum in loco Salonis hac die præsenti statuta municipalia Salonis legere et publicare præceperunt et in mandatis dederunt Rostagno Sabateri servienti et præconi publico, præsenti et intellegenti, quatenus per locum Salonis et loca ad hæc consueta more solito voce tubæ præconiset et præconisationem faciat. Infra scriptum mandamentum est domini nostri Arelatensis archiepiscopi, domini castri Salonis, et sui vicarii, quod omnis persona cujuscumque conditionis existat quæ velit audire legere seu publicari statuta municipalia curiæ Salonis, quod hac die præsente post prandium veniat in curia Salonis, publicationem dictorum statutorum auditura; qui quidem præco iens et paulo post rediens retulit mihi notario infra scripto se per locum Saïonis et loca ad hæc consueta, more solito, voce tubæ, dictam præconisationem fecisse prout supra habuit in mandatis quæ scripsi ego Hugo de Auronis notarius dictæ curiæ, et tenor vero dictorum statutorum sequitur et est talis. In nomine Domini, amen. Formavit Deus hominem rectum, ipse vero infinitis se miscuit questionibus unde propter hominum malitiam factum est ut plura sint negotia quam vocabula; Deus vero bonus existens et omnis boni retributor a quo longe relegata est invidia, omnia sciens et unicuique quod confert providens, quidquid utile nobis est revelavit, primo scribens jus naturale in corde humano; secundo ab ipso nobis data est lex per Moysem et alios prophetas; demum successit evangelica doctrina et apostolica quam nobis divinitus traditam suscepimus; veneramur ipsi quippe, tenemur humiliter obedire, nil ultra labere inquirentes, firmiter corde credendo et ore fideliter confitendo singula quæ in eis scripta sunt, captivantes intellectus nostros in obsequium Jesus-Christi. Sed quia humana natura prona est in malum ab adolescentia sua, hujus modi jura inventa sunt, ut per ea hominum cocreatur audacia, tutaque sit inter improbos innocentia; quapropter iu nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, nos Rostagnus divina miseratione sanctæ Arelatensis ecclesiæ archiepiscopus antiqua statuta terræ nostræ, deliberatione provida cum pluribusque prudentibus viris examinantes, maxime attendentes quod secundum varietatem temporum statutaque variare [248] oportet humana, de consilio et bene placito sindicorum ad hæc ab universitate castri nostri Salonis more solito specialiter electorum, scilicet Bertrandi de Fayssis, Jacobi Crotæ, Guillelmi Raymundi macellarii et Pontii Agnedæ et ipsorum consiliariorum specialiter per dictam universitatem electorum, videlicet Jacobi Bastoni, Bertrandi de Bariolis militum, Guillelmi Bastoni, Bertrandi Fornerii domicellorum, Petri Bermundi de Condamina Salonis, Petri Gonsalini, Joannis de Claramonte, Gilli Vaquerii, Petri Attonis, Philippi Ruffi et Gervasii Curaterii, ipsa statuta innovavimus, aliqua de novo statuentes, nonnulla etiam temperantes et modificantes, sicut vidimus et probavimus statui pro ipso tempore nostræ et curiæ convenire. In primis si quidem, statuimus quod quicumque voluerit esse habitator vel mansionarius vel inquilinus castri Salonis, infra octo dies postquam venerit in castro Salonis ut sit mantionarius, habitator, vel inquilinus, juret fidelitatem nobis archiepiscopo et faciat homagium si præsentes sumus, pro nobis et nostris successoribus et ecclesia Arelatensi recipientibus; si vero præsentes non sumus, juret fidelitatem vel homagium faciat in manu nostri vicarii recipientis pro nobis et ecclesia Arelatensi et tertiam partem bonorum suorum mobilium in castro Salonis infra sex menses in possessionibus ponere teneatur; et quandocumque præsentes erimus, in nostris manibus renovet supra dicta, si fuerit requisitus; alioquin pro mantionario, habitatore vel inquilino non habeatur et nihilominus ab eo nostra curia centum solidos habeat pro pœna.


Item, statuimus quod si aliquis miles vel probus homo vel mulier de castro Salonis maritaverit filiam suam et postea filia dotata vel ejus heredes velint exigere frayresiam a parentibus seu fratre vel fratribus, in hereditate paterna vel materna, non audiantur a curia nostra; et si voluerit vel voluerint conferre dotem sorores vel eorum heredes non possint exigere frayresiam a parentibus, fratre vel fratribus, etiam in hereditatibus paterna vel materna; nec audiantur a curia nostra, etiam si voluerint conferre dotem.

Item, statuimus de fratribus, si sine fraude maritaverint et dotaverint sororem et sorores, quod postea sorores vel eorum heredes non possint exigere frayresiam a fratre vel fratribus, etiamsi voluerint conferre dotem vel dotes; hoc autem locum habere volumus et dicimus, si mulieres constitutis sibi dotibus contentæ fuerint et juraverint [249] se super rebus paternis aut maternis constitutionem aliquam patribus aut matribus seu fratribus vel aliis non moturas; hoc autem prædictis dicimus non nocere feminis maritatis a patre vel a matre, a fratre vel a fratribus, si quando vel mater, frater vel fratres decesserint ab intestato et absque legitima sui corporis prole.

Nullus homo de Castro Salonis pignoret, sine authoritate, aliquem hominem de eodem castro vel extraneum, per se nec per alios, vel aliter offendat nisi prius requisita et habita licentia a curia nostra, nec ei prosit aliqua renunciatio facta a fidejussore sive debitore; et si contravenerint, puniantur arbitrio curiæ nostræ; si vero extranei erga homines nostros se habuerint aliter quam erga se ipsos, quod ipsi extranei in ipsis hominibus servaverint, illud in quantum juste possumus promittimus observari. Nullus homo de castro Salonis accipiat in fidejussorem nec in solutorem aliquem alium de eodem castro, pro extraneo, ultra summam viginti quinque solidorum coronatorum; et si enim acceperit ultra summam prædictam, non teneatur ei fidejussor nec solutor nisi tantum in dictis viginti quinque solidis; nec prosit ei aliqua renuntiatio facta a fidejussore nec a solutore. Nullum reputamus extraneum qui sit de jurisdictione nostra, videlicet de Salone, de Granis, de Cornilione, de Sancto-Amantio, de Alinico, de Auronis, de Sancto-Mitrio, de Castro-Veteri, de Vaqueriis, de Sancto-Martino de Palude majore; nec aliquis de castro Salonis conqueratur de fidejussore nec de solutore habitatore ejusdem castri, dummodo inveniat principalem debitorem solvendo et intelligatur tantum de illis fidejussoribus et debitoribus qui sunt de jurisdictione nostra, quantumcumque renuntiaverit fidejussor seu solutor, et particulares sive fidejussores non possit creditor eligere, unum ita quod tantum ab illo petat, sed a quolibet pro ut solvendo fuerit et habeat pro solido et libra quantum ad facultates cujuslibet, licet quilibet obligaverit se in solidum.

Item, statuimus quod si aliquis per definitivam sententiam lucratus fuerit causam suam, in partem vel in totum, pro ea parte pro qua obtinebit nihil solvat de lata et pro ea qua victus fuerit solvat; si vero totum obtinebit, exeat liber et absolutus et sine exhibitione lata a curia nostra. Idem intelligimus si super aliquibus causis a judice vel vicario nostro seu amicabilis compositio facta fuerit inter partes; scilicet quod qui per amicabilem compositionem lucratus fuerit causam in solidum, similiter liber exeat a curia et qui victus fuerit lite contestata per [250] sententiam vel compositionem amicabilem, octodecim denarios de lata pro singulis libris nostræ curiæ solvere teneatur.


Item, statuimus quod quicumque habeat servitia censualia seu Tascas seu Cartonos seu venationes seu aliquas alias censas infra castrum Salonis vel extra, in ejusdem castri territorio, et voluerit eas vendere seu aliquo modo perpetuo alienare, ille qui facit servitium seu censum seu censas seu venationes omnibus aliis emptoribus per illud vel illas emere præferatur; præcipientes districtius quod nullus fraudem committat in venditione prædictorum, sed revera possessoribus significet pro quanto pretio vendidit supra dicta; et si quis in fraudem vel deceptioneni possessorum aliquid fecerit, pretium augmentando, pro singulis libris totius pretii rei venditæ, in quinque solidos puniatur; adjicientes propterea quod super dicto pretio tam a vendente quam emente juramentum exigatur ne veritas per eorum alterum valeat occultari; et si post juramentum præstitum, de perjurio emptor vel venditor convicti fuerint communiter, in prædicta pœna quinque solidorum pro libra et nihilominus in viginti solidos coronatos pro perjurio puniatur; adjicientes et volentes insuper quod emphiteota seu possessores prædicti censales, tascas vel venationes hujus modi infra duos dies a tempore denuntiationis eis factæ in curia nostra per vicarium vel judicem, aut valeant ipsa emere volentibus aut procurent quo vendentur pretio retinere et pretium hujusmodi infra dictos duos dies solvere teneantur.

Item, statuimus quod et quando aliquis pro culpa sua a curia nostra punitus fuerit, non præsumat aliquis improperare illi culpam pro qua punitus fuerit; et si quis vero statuti hujus transgressor fuerit, puniatur in quinque solidos coronatos, vel aliter arbitrio curiæ, si solvendo non fuerit, puniatur.

Item, statuimus quod nullus trahat infra castrum Salonis cum arcu, vel cum balista nec cum arcu bodecorio; et si in hoc fuerit, puniatur in duobus solidis aut in sex denarii: et hoc idem de ecclesia Sancti Michælis et Sancti Laurentii volumus observari.

Item, statuimus quod nullus trahat cum funda vel telo seu arcu saggitario infra castrum Salonis et extra prope mœnia per tractum balistæ. Qui contrarium fecerit sex denarios pro pœna solvere teneatur et damnum, si quod dederit, restituat ipsum passo. [251] Panatarii non lucrentur in sextario nisi tantum quatuor denarios et sursus transgredientes puniantur in duobus solidis et sex denariis; et si panem bene coqui non fecerint, panem amittant; nec panatarii moveant se de locis suis pro pane vendendo et longius porrigendo; et quotiens se moverunt, dent tres denarios pro pœna. Eamdem pœnam incurrant qua denarios abstulerunt pueris volentibus emere panem; si vero fornerius in culpa fuerit, quominus panis bene coctus fuerit, estimationem panis curiæ solvat pro pœna et nihilominus restituat damnum passo.


Item, statuimus quod nullus Judeus, meretrix vel leprosus, panem, pisces, carnes seu fructus quoscumque tangere præsumat nisi solum ea quæ emerit. Vendentes autem prædicta vel aliquid eorum, si contrarium patientur fieri, in sex denarios puniantur, et ementes quæ tetigerunt emere compellantur. Mensuram bladi vel vini nullus teneat ad vendendum cum ea, nisi talem qualis fuerit in curia mostra et cum sigillo curiæ consignata. Bannum bladi non extrahatur cuicumque statutum fuerit. Si quis fregit, bladum perdat; si vero, nomine alicujus extranei vel pro ipso, aliquis de castro Salonis hoc fregerit, bladum perdat et in decem solidos puniatur pro qualibet saumata.

Molendinarii nisi sextam decimam tantum partem, ratione molturæ, non accipiant.

Bannum cuniculorum si quis fregerit, triginta solidos dabit, et si de die vel de nocte cum canibus vel furone venando in deffenso inventus fuerit, bannum fregisse judicetur, nisi in eo deffenso sit via publica per quam repertus fuerit iter agens; el qui pro furto cuniculorum condemnatus per curiam nostram fuerit, nullo tempore audeat tenere furonem; el si contra fecerit, in viginti solidos puniatur.

Furonem nullus tenere audeat nisi tempore venationis; et si hoc fecerit, decem solidos dabit pro pœna, nisi a nostra curia habita licentia et obtenta.

Item, nullus adducat extraneum venatorem, in tempore venationis, in castro Salonis, cum furone; et quicumque contra fecerit in quinque solidos puniatur. Cannam et libram et cartale olei et eyminam et scandalum vini et alias mensuras nullus teneat nisi illa, quæ nostra curia habuerit vel assignaverit; et si hoc fecerit, decem solidos dabit pro pœna et [252] remaneat aculeus in canna et omnes staturæ habeant brachia ruta. Si quis arbores fructiferas vel alias non suas transplantaverit, excoriaverit vel inciderit, absque licentia et voluntate illius cujus sint, quinque solidos dabit domino illarum arborum, pro una quaque arbore; et pro uno quoque maliolo cum colligitur in aliena vinea dabit unum denarium domino cujus est vinea, et insuper dabit pœnam et emendam, curiæ nostræ arbitrio. Si vero arbor ille cujus est plus valere dixerit et si talis curiæ verisimile sit, debeat credi ille quod ipse juraverit et restituatur.

Præterea statuimus ne aliquis putator vel fossor vinearum vites vel socas sive corgonas seu alia ligna de vineis alienis exportare non præsumat sine licentia dominorum ipsarum vinearum, nec vindemiatores tempore vindemiarum racemos de vineis alienis; qui vero contrarium fecerit sex denarios pro pœna solvere teneatur. Oves et boves et equi et asini et porci nullo tempore in vineas alienas intrabunt; et, si hoc fecerint, damnum resarcire debebunt et bannum dabunt, exceptis animalibus oneriferis ad opus vineæ adductis.

Item, statuimus quod nullus, cancererando cum animalibus suis, nec ipse cancererator, non audeat ire per blada; quicumque contrarium fecerit, pro pœna sex denarios solvere teneatur. Si quis per barrios ingressus fuerit, vel exierit, vel inde se vel aliquid de nocte projecerit, voluntate furandi, puniatur inde arbitrio curiæ. Si tempore messium quis, de nocte, gerbas furatus fuerit, furtum emendabit domino cujus erunt et justicia erit in arbitrio curiæ; si vero de die, justicia sit sex denarios pro qualibet gerba in glenatoribus et de aliis sit in arbitrio curiæ, damno tamen primitus restituto. Adjicientes quod nullus glenator intret stipulam alicujus, occasione glanandi, etiam de voluntate ipsius domini cujus fuerit stipula, donec garbia fuerint congregata; si quis vero contra fecerit, tam concedens quam glenator, in duobus solidis puniatur: et donec glenatores præsentes causa glenandi per stipulam transierint, nullus animalia in dicta stipula mittere præsumat. Si quis pondus vel mensuram scienter et malitiose falsaverit vel falsato seu falsata per alium usus fuerit, ex certa scientia, vel dolose, centum solidos coronatos pœnæ nomine curiæ nostræ solvere teneatur; et adhuc gravius si judici nostro videbitur puniendus; ipsum vero pondus seu mensura falsa de mandato curiæ publice comburatur. [253] Si quis rapinam, furtum vel injuriam fecerit, vel aliquem vulneraverit et confregerit et venire noluerit, arbitrio curiæ puniatur de principali, si liquidum fuerit, et nihilominus de contumelia condemnetur. Si quis vicinum suum cum extraneo prodiderit, vendiderit, vel capi fecerit et ipse exterininetur et omnia bona sua confiscentur; si vero rem vicini sui capi fecerit, rem et interesse vicino suo restituat et alias arbitrio curiæ puniatur. Si quis furtum vel aliud maleficium per alium sive non proximum, sive proximum, ultra gradum tertium consanguinitatis, perpetratum etiam scienter, et requisitus in specie vel genere per curiam nostram, in termino ab ipsa curia præfixo, cessante justo impedimento, ipsum delinquentem nostræ curiæ revelare neglexerit, vel a delinquente pro ipso celando vel non revelando mercedem vel mercedis provisionem acceperit, pari dispendio facultatum seu pœnæ pecuniariæ cui delinquens subjacere debuerat, subjaceri condemnetur. Si quis malefactum vel furtum prescierit et curiæ revelaverit, de malefacto de die habeat quartam partem, in justicia quam inde nostra curia habebit; quam revelationem statuimus a curia nostra minime revelari. Nullus herbas accipiat, nec damnum det in hortis alienis, nec accipiat racemos in alienis vineis, nec accipiat fructus de alienis arboribus; et si hoc fecerit, det pro banno duos solidos et sex denarios de die, et de nocte quinque solidos, et nihilominus restituat malefactum. Et qui hoc revelaverit, habeat medietatem banni et curia aliam, et quicumque intraverit in alienis vineis viridariis seu hortis, cum banneriis, det bannum: quod bannum bannerii ibidem præsentes solvere teneantur.

Item, statuimus quod quicumque collegerit fructus in alienis arboribus sine licentia et voluntate illius vel illorum quorum sunt arbores, pro quolibet pomo, ficu, amigdalo, nuce vel racemo, vel quolibet alio fructu quem ceperit, det pro banno sex denarios usque ad decem fructus et postmodum quantumcumque collegerit, pro singulis fructibus, sex denarios solvere teneatur, de quibus habeat curia nostra medietatem el ipse cujus fuerint fructus aliam habeat medietaiem.

Item, statuimus quod nullus audeat rapugare racemos, citra octavas [254] festi sancti Michælis, in alienis vineis, nec ficus in alieno colligere, citra festum Omnium Sanctorum, nec reglenare olivas citra festum beati Andreæ in olivariis alienis et qui tunc reglenaverit cum baculis, virgis vel lapidibus non audeat reglenare; qui vero contrarium fecerit, duodecim denarios pro pœna solvere teneatur. Si vir et uxor, communi consensu, vendiderint vel pignori obligaverint aut in accapitum tradiderint seu permutaverint, sive alio quolibet modo alienaverint res dotales et uxor sponte non coacta venditionem seu pignus seu accapitum vel permutationem seu aliam quamcumque alienationem rerum dotalium corporaliter juraverit, statuimus quod tales alienationes rata sint et firmæ in perpetuum; et si uxor vel ejus hæredes contravenerint, non audiantur a curia nostra. Idem et eodem modo statuimus de bonis mariti. De debito et de re alia cognita nihil habeat curia nostra, si ejus servetur mandatum; sed si ejus non servetur mandatum, in die assignata, habeat inde curia nostra a transgressore quantum est decima pars debiti vel rei cognitæ, ex quo mandamentum ipsius debiti, vel aliud instrumentum pœnam decimi nomine curiæ stipulatum continens ad manum venerit judicantis, et lectum fuerit, vel alterius qui curiam nostram regere dignoscatur. Quicumque de gachia vel de supergarchia mandatus fuerit, per mandamentum curiæ, et ea non fecerit, ad cognitionem vicarii vel illius cui vicarius committet, dabit duodecim denarios nomine pœnæ. Qui de Bada mandatus fuerit, per mandamentum curiæ, et ea non fecerit, ad requisitionem vicarii, dabit pro pœna duos solidos et denarios sex. Quicumque ierit per carreirias post pulsationem campanæ nocturnæ, sine lumine, dabit duos solidos et sex denarios nisi ex juste causa et rationabili se valeat excusare.

Item, statuimus quod omnis emptio et venditio rata sit et firma perpetuo, si facta fuerit cum denario dei juridico et recepto, et ille denarius sit operis ecclesiæ beati Laurentii.

Item, statuimus quod nullus extraneus qui non maneat in castro Salonis permanenter per decennium, teneat tutelam, curam vel emendam honoris vel possessiones alicujus de Salone. Præterea, statuimus quod tutores et curatores quicumque, cum bona mobilia vel fructus liberorum quorum tutores vel curatores existunt [255] vendere voluerint, ipsa ad Inquantum et non alias vendere teneantur, et pretium cujuslibet rei venditæ per notarium scribi faciant, dum vendentur, ne contra dictos minores possit aliqua fraus machinari, et pretium dictarum rerum et emptorum nomina in suo carticulario scribere teneatur. Tutores et curatores, si contrarium fecerint, in quinquaginta solidos penæ nonmine puniantur.

Item, ad evitandas fraudes multorum, statuimus, quotiescumque rem immobilem minorum vel aliorum contingit in castro Salonis publice subhastari, quod illi qui ad Inquantum exire voluerint, seu plus offere in ipsa re, quod ad notarium super hoc per nostram curiam deputatum accedant et ei significent quantum plus dare vel offerre volunt, in re hujus modi inquantata, et notarius nomine plus offerentis scribat quantitatem plus offere volentis, ipso nec inquantatori seu alteri revelando; et quod singulis diebus subhastator publicus notario deputato super hoc se debeat personaliter presentare et inquirere cum eo si aliquis in ipsa re plus obtulerit subhastata.

Item, statuimus quod nullus castri Salonis emat seu immitat vinum in Salone de vineis sitis extra territorium castri Salonis; quicumque vero racemis indigerint, ex suis vineis non habentes fructus qui sibi et domi suæ sufficiant, sive sint divites sive pauperes, ipsi et non alii ad usum suum et domus suæ duntaxat libere racemos emere valeant a quocumque; quicumque contrarium fecerit vel fraudem aliquam in præmissis commiserit, in centum solidos puniatur et racemos amittat.

Item, statuimus ut nullus in Castro Salonis vinum vendat per se vel per alium nisi de vino quod proveniet de vineis territorii Salonis; quod si contra fecerit vel fraudem aliquam commiserit contra prædicta, curia nostra capiat pro pœna ipsum vinum et nihilominus in centum solidos pro singulis saumatis puniatur et quicumque accusaverit medietatem recipiat dictæ pœnæ et curia aliam; dicto accusatore per dictam curiam minime revelando.

Item, statuimus quod nullum Avere seu animal, postquam a curia nostra fuerit prohibitum per præconem aut clamorem, transeat terminos constitutos; et si hoc fecerit, dominus animalium sive Averis decem solidos pro pœna dabit.

Item, statuimus ut nullus de castro Salonis emat aliquid ab aliquo [256] homine suspecto vel male casso, sive ille fuerit extraneus, sive de Castro; quod si fecerit, estimationem rei emptæ pro pœna persolvet et rem emptam nostra curia capiat et vero domino restituat. Cum pro aliqua possessione census certo termino debetur domino a quo tenetur vel a quo habetur ipsa possessio, si census solutus non fuerit a possessore, termino constituto, statuimus ipsum censum restitui triplicatum a possessore, et ita videlicet de domino census duplicatum censum recipiat et usque ad quantitatem census curia nostra habeat pro pœna, postquam dominus curiæ nostræ conquestus fuerit de canone non soluto. Statuentes quod quantumcumque tempore emphiteota vel possessor alius in solutione pensionis vel canonis cessaverit, quod res pro quibus census vel pensio præstatur hujus modi, propter lapsum temporis et solutionem retardatam canonis non incidant in commissum, sed emphiteota vel alius possessor ad pœnam expressam superius teneatur; quod autem dictum est, quod per lapsum biennium et triennium res non cadat in commissum; extendi nolumus extra territorium castri Salonis vel de Granis.

Item, statuimus quod nullus, quando solvendo fuerit, possit rem emphiteoticariam dimittere vel alias fraudulenter alienare contra domini voluntatem.

Item, super trezenis et laudimiis sic duximus statuendum quod quandocumque aliquis vendiderit, permutaverit, vel in solutum dederit bona immobilia vel libera quæ a nobis tenentur sub certa pensione in castro Salonis vel ejus territorio et aliis castris nostris et eorum territoriis, quod curia nostra tres solidos recipiat pro libra totius pretii, si in re vendita a trezeno et laudimio aliquis se deffendat; si vero inter contrahentes sit actum quod emptor venditori francum pretium tradat, tunc curia nostra habeat tres solidos et quatuor denarios pro libra; cum autem bona immobilia vendentur, aut permutata vel in solutum data fuerint, quæ ab aliis præterquam a nobis tenentur sub annua pensione, tunc medietatem totius trezeni et laudimii curiam nostram habere volumus et dominum a quo dictæ res venditæ permutatæ vel in solutum datæ tenentur aliam medietatem recipere volumus, prout hactenus extitit observatum ; et si dominus, jure prælationis, retinere voluerit rem venditam pretio quo vendetur, venditor decem et octo denarios pro libra totius pretii det curiæ nostræ [257] pro laudimio, et ipse dominus a trezenis sit immunis. Hoc autem statutum ad militares personas extendi nolumus quoniam ex antiqua consuetudine trezenum integrum est et laudimium de bonis quæ ab eis tenentur, sicut nostræ curiæ recipere sunt consuetæ; et si dictæ personæ vendiderint, permutaverint, vel in solutum dederint bona sua immobilia, emptor de ipsis bonis quicumque fuerit octodecim denarios pro libra totius pretii nostræ curiæ solvere teneatur, et venditor sit immunis; si vero aliqua popularis persona rem quam habuerit liberam et francam in emphiteosim seu accapitum perpetuum alteri dare voluerit, emphiteota seu accaptor det decem octo denarios pro libra totius accapiti nostræ curiæ supradictæ; si autem militaris persona fuerit, quoniam hactenus trezena et laudimia integraliter recipere consuevit, bona sua libera in emphiteosim seu accapitum dederit, tunc nostra curia nihil recipiat pro eisdem: hoc autem statutum extendi nolumus, si castra nobis subdita vel pars eorum vendantur, permutentur, vel in solutum dentur a vassalis nostris, in quo casu trezenum curiam nostram recipere volumus, sicut hactenus consuevit.

Item, statuimus quod quicumque de Castro Salonis habeat chartam vel instrumentum sive notam alicujus debiti, quod illud debitum reformet et instrumentum renovet, vel debitum deferat in curia nostra infra quinquennium, præsente altera parte; et si hoc non fecerit, non audiatur postea de dicto debito, in curia nostra, et illud instrumentum debiti nullius postea sit valoris: statuentes etiam, ut multorum creditorum malitia refrenetur, quod nec ratione juramenti debitor post dictum tempus quinquennium, in nostra curia civili vel ecclesiastica valeat conveniri a prædictis; excipimus debita dotalia et legata in testamento relicta.

Item, statuimus quod nemo faciat resclausam alicubi, in valatis paludis, nec in Todobra, a molendino de Brænassio usque ad pontem Codolos; inferius vero quicumque fecerit resclausam, usque ad molendinum Dalcolop, postquam possessionem suam adaquaverit ipsam resclausam derivare teneatur; et quicumque hoc statutum fregerit det duos solidos et sex denarios, penæ nomine, quoties fregerit; et quicumque dictæ curiæ revelaverit habeat medietatem dictæ penæ.

Item, statuimus quod porcus det pro banno unum denarium, aries [258] obolum, ovis piecam, equæ tres denarios; bos, asinus et mulus quilibet duos denarios.

Item, statuimus quod quæcumque mulier dimiserit virum suum non habitet infra muros castri Salonis, nec extra in suburbiis; quod de mulieribus statuimus de hominibus idem præcipimus observari.

Item, statuimus quod quicumque inventus fuerit in adulterio cum muliere maritata vel altera et constiterit nostræ curiæ, ambo current vel dent quinquaginta solidos, uterque; vicarius vero et officiales curiæ non solum solvant quinquaginta solidos sed a suis officiis excludentur et salarium ipsius ani amitant; et quicumque celaverit aliquem de prædictis, eadem pena puniatur.

Item, statuimus quod infra territorium castri Salonis nullus præsumat mittere ignem in ferraginibus nec agris longinquis, sine licentia curiæ, ante festum beatæ Mariæ de Augusto; hoc autem intelligimus de Garrigiis. Qui contra fecerlt in decem solidos puniatur; si vero ignis damnum dederit, qui ignem apposuit damnum resarciat passo damnum et penam solvat nihilominus supradictam.

Item, statuimus ut, ad clamorem badæ curiæ clamantis, ad arma unusquisque de castro, tam miles quam probus homo, vel juvenis, exeat munitus armis quæ habet usque ad barreriam ubi erit banneria, et nemo sit ausus transire banneriam, nisi de licentia vicarii; et quicumque cum armis non exierit, si miles fuerit, solvat quinque solidos nomine penæ, et quilibet alius solvat duos solidos et sex denarios, nisi causa justa vel rationabili fuerint impediti.

Item, statuimus ut nullus teneatur offerre libellum a viginti solidis coronatis inferius, nisi debitum excedat summam viginti solidorum coronatorum; si vero debitum excedat summam viginti solidorum coronatorum, et vellet primo solum viginti petere et postea viginti vel plus vel minus, non audiatur nisi offerat libellum.

Item, statuimus quod quicumque in curia nostra dejuravit, solvat viginti solidos pro pena; qui autem debitum aliquod termini tempore per juramentum solvere promisit et tempore convento pecuniam prout promisit non solvit, cum hoc curiæ nostræ per querelam creditoris [259] constitit, quinque solidos coronatos pro pena solvat; nisi per manifestam impotentiam excusetur.

Item, statuimus ne quis seu aliqui pro causa propria vel aliena præsumant ad curiam venire nisi cum sex sociis tantummodo vel paucioribus, nisi de licentia curiæ nostræ; et quod ipsi socii sint tales qui appareant et videantur idonei et facientes ad ipsam causam; et qui contra fecerit puniatur unusquisque veniens in quinquaginta solidos coronatos. Fummum vel aliquod sordidum nullus in carreriis vel ambarriis ponat; et si hoc fecerit quinque solidos dabit pro justitia et insuper fummus ad terras nostras portabitur; invalitis tamen hoc fieri sit permissum, ita tamen quod murum ambarrii non tangat nec prope portalia castri, per quindecim cannas, talia sordida quisque ponat: et si hoc fecerit in quinque solidos puniatur.

Item, statuimus ut nullus homo sive mulier de Salone, minor viginti quinque annis, non habens patrem vel matrem, accipiat uxorem vel maritum, sine Iicentia sex ex propinquioribus generis sui quos curiæ duxerit eligendos, et sine Iicentia nostra quando erimus in Archiepiscopatu nostro vel extra, remoti a Castro Salonis par duas leucas; et si nos essemus extra archiepiscopatum nostrum vel remoti ut supra, non præsumant hoc facere sine Iicentia vicarii et judicis Salonis, si præsentes fuerint; et tunc etiam dicti officiales nostri duos aut tres probos viros, supra dicto matrimonio consulere teneantur, qui non sint de parentella dictorum contrahere volentium; et quicumque contra hoc statutum venire præsumpserit, tam minor quam qui cum minore contraxerit, medietatem omnium eorum quæ a nobis tenet amittat et curiæ nostræ confiscentur, et omnes illi qui talis matrimonii tractatuii interfuerint arbitrio nostræ curiæ puniantur: hoc autem statutum in illis personis matrimonio copulandis extendi volumus quarum facultates valuerint quinquaginta libras et ultra.

Item, statuimus quod quilibet de Castro Salonis postquam tenuerit per annum et mensem pignora ducibilia et portabilia sibi obligata et tradita, quod elapsis anno et mense liceat ei vendere dicta pignora, cum licentia curiæ nostræ, publice ad Inquantum. [260]

Item, statuimus quod nullus teneat instrumentum, chartam seu aliquod mandamentum, postquam debito contento in eis fuerit satisfactum; qui vero prædicta vel aliquid prædictorum retinuerit in viginti solidos puniatur.

Item, statuimus quod quicumque in rixa traxerit cultellum, licet de illo non percusserit, det triginta solidos pro pena curiæ nostræ, nisi probaverit quod se deffendendo hoc fecerit.

Item, statuimus quod si arbor pendeat in terra vel vinea alicujus cujus non sit arbor et ob hoc noceat, admoneatur dominus arboris ut abscidat ramos sive brancas nocentes arboris pendentis in terra vel vinea supra dicta, per quatuordecim pedes, et si hoc facere noluerit liceat domino terræ vel vineæ cui nocet abscidere prædictas brancas et sint suæ, et postea liceat domino arboris cujus rami nocentes sunt abscissi fructus cadentes in alterius vinea vel terra colligere in eadem terra vel vinea per triduum, sine impedimento illius cujus est terra vel vinea. Statuentes etiam quod si de arbore vicina in possessione vicini fructus vento vel alias per seipsum ceciderint, quod dominus possessionis illius cujus non est arbor et ejus familia de dictis fructibus comedere possint, si voluerint, sine banno.

Item, statuimus quod quando aliquis maritabit filiam suam homini extraneo, non liceat ei dare in dotem terras neque vineas neque aliquem honorem de tenemento castri Salonis, sine licentia curiæ nostræ; sed domum vel domos possit ei dare et nemo audeat vendere vel dare in accapitum seu in pignore vel alio modo alienare honorem suum homini extraneo, absque licentia curiæ, et hoc statutum volumus observari per totam jurisdictionem nostram, videlicet in Castro Alvernici et in Castro Auronis et castro Granorum et in Castro sancti Amantii et de Cornilione et de Jonqueriis, sancti Mitri et Castri veteris. Macellarii nullam carnem infirmam vel a judeis occisam vendant ullo modo, ex certa scientia sua, infra castrum vel extra; nec vendant quærenti carnes veri motonis vel porci carnes ovinas vel suillas, ni prius clare et intelligibiliter certificaverint volentes emere quod carnes illæ sunt ovinæ vel suillæ, nec interficiant seu scorgent animalia sua [261] in carreriis publicis, nec infra macellum, nec teneant sanguinem, nec budellatos super tabulas suas, ad vendendum, sed infra domos suas in occulto; nec inflent renes agnorum nec hædorum nec mutonum nec ovium ponendo aliquid subtus renes, nec ipsa animalia inflent per flatum vol alia fraude quacumque; nec fundant pinguedinem alicujus animalis super ancas ut pinguiores vel grossiores appareant. Aquas de quibus lavant sauguinem carnium suarum non projiciant in vico macelli, nec in carreria publica. Neminem decipiant mentiendo, vel vendant unam carnem pro alia; sed veritatem dicant de omnibus carnibus suis, vel tales vendant omnibus hominibus quales ab eis requiruntur. Si habent transgressores, puniantur in decem solidis et nihilominus carnes amittant, quotiens fregerint vel aliquid prædictorum; et ad hoc firmiter observandum omnes macellarii per sacramentum astringantur.

Item, statuimus quod nemo adaquet, in hieme a festo beati Michælis usque ad festum Paschatis, arbores vel vineas de aqua fontis de Albis nec de aqua Talagarni: a festo vero Paschatis usque ad festum beati Michælis possit quilibet adaquare de prædictis aquis hortos, arbores, viridaria, et alia consueta, de licentia adaquatorum, quos ordinari ad adaquandum annuatim volumus per curiam nostram ad præsentationem et requisitionem proborum castri Salonis habentium possessiones qui adaquare debent de aquis prædictis; et quicumque prædicta fregerit dabit duos solidos et sex denarios pro pena, quotiens fregerit supra dicta.

Item, statuimus quod nullus de aqua Todobræ possit adaquare in hieme nec æstate, nisi tamen a vesperis sabbati usque ad diem lunæ, usque ad ortum solis; qui vero contrarium fecerit prædictam penam solvere teneatur.

Item, statuimus ne aliquis famulus stans cum domino pro mercede audeat ludere ad taxillos vel eysaquetos, de die vel de nocte, intra villam vel extra; et si luserit de die, det duos solidos et sex denarios curiæ nostræ pro pena: si de nocte det quinque solidos; et qui tales ludentes in domo sua recolligerit, det decem solidos; et illi qui ludentes ad taxillos vel eysaquetos et illos qui recolligerint ludentes curiæ revelaverint habeant medietatem penæ et curia aliam.

Item, ad evitandas multas inordinatas et superfluas expensas quæ [262] sicut audivimus per nostros factæ fuerunt hacthenus subditos, statuimus ut quod quicumque maritaverit filiam suam vel aliam quamlibet mulierem in potestate sua vel regimine constitutam et ultra summam sexaginta librarum eidem in dotem non assignaverit, indumenta de parceto rubeo dictæ sponsæ facere vel promittere non præsumat, nec aliquid in fraudem contra hujus modi ordinata, nec pannum dare varium; qui vero contrarium fecerit centum solidos coronatos nomine penæ nostræ curiæ solvere teneatur

Item, statuimus quod bannerii sint annales et annis singulis commutentur et denunlient fideliter omnes tallas et malefactas eis vel eorum familiæ in quorum bonis factæ fuerunt tallæ et malefactæ, et hoc infra decem dies vel ante, com per eos fuerint requisiti; volentes etiam quod singulis septimanis visitent finales lapides dividentes territorium castri Salonis et quod nul!o tempore secum canes ducant nisi tempore veniationis; et diebus singulis in aurora exeant vel citra de Castro Salonis, pro bannario officio exercendo, et ad castrum Salonis non redeant citra pulsationem campanæ, nisi evidens eos necessitas excusaret, nec fructus afferant alienos; volentes quod ad præmissa omnia et singula, sacramentis præstitis astringantur et quotiescumque inventi fuerint dejurasse in prædictis decem solidos coronatos solvent pro pena. Statuimus præterea quod si alicui damnum, talla vel malefacta illatum fuerit seu illata, in vineis, arboribus, bladis, viridariis, hortis seu al is possessionibus quibuscumque, et dominus dictarum possessionum personas vel animalia malefactam vel tallam facientia in possessionibus suis invenerit, stetur juramento domini inventoris, si bonæ famæ fuerit, dicens se dictos malefactores invenisse in suo et postmodum extimatores juratos ducat ad dictam tallam ut extiment dictum damnum, quodquidem damnum, tallam; sive malefactam malefactores restituant damnum passis et mercedem extimatoribus et bannum solvant etiam consuetum; in quo quidem banno damnum passi medietatem percipiant pro labore.

Item, statuimus quod si aliquæ personæ, propter inopiam vel malitiam sive fraudem creditorum suorum, bonis suis cesserint in curia nostra, quod, in loco in cujus curiæ dicta cessio facta fuerit, nudi in camisia et bracciis, nullum velamen in capite seu facie portantes, [265] cedentes bonis sine fustigatione aliqua, præcone precedente, cum tuba currere teneantur et quod præco præconiset quod nullus de castro contrahat aliquatenus cum eisdem. Nolumus tamen quod si minores, occasione debitorum paternorum, vel maternorum, bonis suis cesserint, ad præmissam penam sint adstrincti, sed solum ad ea quæ de jure communi creditoribus competunt astringantur.

Item, statuimus quod quicumque decem animalia et extra pascentia habuerit, quod unum ex ipsis animalibus unam sonalham ad collum appertam defferat et sonantem; si vero viginti habuerit, duas sonalhas; et sic plura dezennas, usque ad centum; et si plura animalia habuerit, plures sonalhas habere minime teneatur. Qui vero contra fecerit, in quinque solidos puniatur.

Item, statuimus quod nullus de castro Salonis pisces emat, causa revendendi, ab extraneo qui apportaverit ipsos pisces, causa vendendi minute ibidem, ante horam meridianam; et qui contra fecerit, in quinque solidos puniatur. ldem de fructibus præcipimus observari.

Item, statuimus quod quicumque creatus fuerit notarius noster, vel creabitur in futurum; ad dimittendum notas seu protocolla omnia quæ receperit in castro Salonis vel alibi, infra jurisdictionem nostram ubi habitaverit, si recedere voluerit, curiæ nostræ vel aliqui notario, de licentia ipsius curiæ dimittere teneatur; et ad hoc quilibet notarius in sui creatione, juramento proprio, astringatur; et si contra fecerit, in centum solidos puniatur.

Item, statuimus quod nullus immittat animalia sua in alienam stipulam, quamdiu garbæ fuerint in eadem, nec aliquis, in prejudicium usus publici, garbas suas in suam stipulam, ultra tempus solitum dimittere audeat seu tenere; statuentes etiam quod nullus concedere audeat immitere animalia in stipula sua nisi prius curiam nostram de concessione hujus modi certioravierit et nomina iliorum quibus concessit duxerit exprimenda; qui vero contra fecerit, in quinque solidos puniatur.

Item, statuimus quod animalia aliena extranea infra territorium castri Salonis, causa pascendi, nullo tempore immittantur; et si aliquis extraneus animalia sua immiserit, bannum duplicatum solvere teneatur, exceptis pastoribus commorantibus cum hominibus de Salone vel de [264] Granis, et exceptis aliis gardianis vaccarum seu equarum: Qui pastores triginta animalia ovina et gardiani vaccarum et equarum quatuor animalia in territorio Salonis pascere consueverunt; qui autem animalia extranea, exceptis pædictis, invenerit, medietatem banni habeat et curia nostra aliam medietatem.

Item, statuimus quod nullus teneat seu immitat, causa pascendi, animalia caprina in territorio Salonis nisi teneat ad stacam, et quicumque contra fecerit, pro singulis vicibus in quinquaginta solidos puniatur; et nihilominus, si quod damnum ipsa animalia dederint, immitens restituere teneatur.

Item, ad evitanda multa pericula quæ evenire possent, sicut audivimus statuimus quod nullus commatri suæ vel filiolo nec alteri personæ, in fraudem presentis statuti, infra annum a tempore baptisati filioli, audeat dare aliquid seu dari facere præter camisiam filioli atque albam cum qua ferit baptisatus, nisi commater esset pauper et inops cui pietatis intuitu vellet commater aliquid errogare; nec maritus cum uxor missam post partum audierit, ipsa die nec post infra octo dies, aliquos vicinos suos ad convivium, nisi solum compatrem et commatrem et eorum familiam, si eos habere voluerit, audeat invitare; nec aliqua encenia mittere vicinis nisi pauperibus; qui vero contrarium fecerit, viginti quinque solidos pro pena curiæ nostræ solvere teneatur.

Item, statuimus quod nullus mercedem seu loquerium alicujus mercenarii a nocte usque ad mane retinere præsumat; si quis vero contrarium fecerit, contradicente mercenario, duplum pro pena curiæ nostræ solvere teneatur. De mercenariis autem annualibus sic ordinamus, quod qui infra octo dies, eisdem post annum finitum de mercede seu loquerio, contra dominum querellam nostræ curiæ exposuerit, damna data et expensas dicto nuntio restituat, nisi causam justam habuerit retinendi et nihilominus curiæ nostræ pro pena, quinque solidos solvere teneatur.

Item, statuimus quod nulla mulier nobilis vel plebeia, seu alia quæcumque, in capite seu indumentis aurum seu argentum seu perlas, fermallos, rosetas, nec stacas dauratas seu argentatas, deinceps portare præsumat, nisi garlandam, usque ad valorem triginta solidorum coronatorum; si qua vero mulier contrarium fecerit, aurum, argentum, [265] fermallos, rosetas, stacas et res quas portaverit amittat et fisco nostro applicentur; et nihilominus mariti earum vel parentes in quibus potestate fuerunt, in quinquaginta solidos puniantur.

Item, statuimus quod nuntii nostri curiæ Salonis, pro singulis citationibus faciendis, infra mænia castri, et extra per medium miliare, habeant unum denarium et pro pignoribus faciendis duos denarios et pro clavandis hospitiis totidem; si vero extra territorium castri Salonis, pro aliqua embaysata inierint, pro singulis leucis habeant sex denarios, usque ad quatuor leucas; ultra autem quatuor leacas ad arbitrium judicis, persolvantur. Si vero aliquem de mandato curiæ in possessionem alicujus rei immobilis miserit, quatuor denarios recipiant infra castrum, et extra sex denarios, pro labore; pro arrestatione autem alicujus rei mobilis, ad instantiam alterius facta, habeant unum denarium et non ultra, et pro dearrestatione habeant totidem.

Item, statuimus quod si aliquis condemnatus in curia nostra aliquem vel aliquos habuerit creditores, quod antequam curia condemnationem exigat de bonis condemnati creditori seu creditoribus suis primo integrabiliter satisfiat.

Item, statuimus quod quicumque fecerit contra statuta, ubi pena non continetur expressa, totiens arbitrio curias puniatur quotiens fecerit contra statutum; et, si in aliquo statuto pena expressa est apposita, totiens puniatur quotiens contra statuta fecerit, quia iniquum et absurdum esset si tantum puniretur ille qui tantum semel fecit contra statutum quantum ille qui pluries contra statutum delinquit.

Item, statuimus quod officiales nostræ curiæ, in principio sui regiminis seu administrationis, jurent statuta Salonis fideliter observare et quod non contraveniant ex certa scientia nec in fraudem.

Item, statuimus ut prædicta statuta singulis annis, in die Circumsionis Domini, legantur in publico parlamento, ne per ignorantiam ulterius se possint aliqui excusare; si tamen per neglitentiam curialium aliquando lecta non fuerint, nihilominus semper plenam obtineant roboris firmitatem.

Postremo, quia quædam statuta per prædecessores nostros hactenus facta nimium rigida videbantur et nostris subditis offerre poterant [266] prejudicium et gravamen et secundum varietatem temporum humana statuta debent variare; idcirco, omnia alia statuta quæcumque sint et qualiacumque olim per predecessores nostros edita, irritamus, et penitus ex certa scientia revocamus; istis solum statutis et ordinationibus nostris, contentis in hoc præsenti, valorem habentibus in judiciis et extra vim legum municipalium et omnem aliam plenariam firmitatem; præcipientes ipsa prout ordinata sunt inviolabiliter observari; retinentibus tamen nobis plenariam potestatem interpretandi et declarandi dicta statuta, si aliquod obscurum in eis veI ambiguum in posterum oriatur.

Edita sive facta fuerunt prædicta statuta in archiepiscopali palatio castri Salonis, in camera dicti domini archiepiscopi, sindicis et consiliariis prædictis præsentibus, in præsentia et testimonio domini Hugonis de Granis, Arelatensis canonici; domini Guillelmi Ebrardi, judicis castri Salonis; domini Guillelmi Sabaterii, prioris castri de Granis; domini Berengarii Bovis, domini Joannis Borserii, præsbiteri; domini Hugonis Isnardi, prioris Sancti Petri de Mejanis; et mei Guillelmi Corvi, præsentis castri Salonis et totius regaliæ beati Trophimi notarii, qui authoritate et mandato præfati domini archiepiscopi, ad requisitionem sindicorum prædictorum præfeta statuta, ut supra leguntur seu continentur; scripsi et de ipsis statutis et tenore ipsorum per me ipsum Guillelmum notarium petierunt sibi, nomine suo et universitatis castri Salonis, prædicti, fieri publicum et publica instrumenta; anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio; scilicet octavo idus maii.

De qua quidem lectione et publicationa ac tenore dictorum statutorum, dictus nobilis Gaucherius Cavalerii, locum tenens dicti domini vicarii Salonis, nomine et pro parte dictæ curiæ Salonis petiit et requisivit sibi fieri publicum instrumentum, per me notarium, infra scriptum, et ibidem existentes et personaliter constituti Joannes Raymundi, de Salone, sindicario nomine, ut dixit, hominum de Salone et Pontius Burgundionis de Salone, nomine universitatis hominum de Salone; ac etiam propriis nominibus eorumdem et singularium personarum de Salone, tam ibidem præsentium quam etiam absentium, qui de prædicta præconisatione facta, ad convocandum gentes, ad audiendum publicationem dictorum statutorum, ac ipsius tenorem, nec non et de publicatione, lectione et toto tenore dictorum statutorum ac etiam de omnibus actis et superius actitatis petierunt et requisiverunt eis dictis hominibus fieri, unium vel plura [267] publicum et publica instrumenta, tam per me Hugonem de Auronis notarium publicum infra scriptum quam etiam per magistrum Jacobum Duranti, notarium de Salone, ibidem præsentem facta, lecta, et publicata fuerunt dicta municipalia statuta et acta; et sic gesta fuerunt omnia supra dicta, in curia publica Salonis ubi consuetum est jura reddi, anno, die, mense et loco prædictis, præsentibus testibus venerabili viro domino Guillelmo de Pennis, vicario ecclesiarum Salonis; domino Joanne Theobaldi, præsbitero Regiensis diæcesis, magistris Jacobo Duranti, Joanne Asterii, notariis de Salone; Guillelmo de Amenfordia, clerico Tornacensis diœcesis; cum multis aliis et me Hugone de Auronis, clerico civitatis Arelatensis, publico authoritate imperiali notario, qui in prædictis omnibus et singulis dum sic agerentur, una cum prænominatis testibus præsens fui et de illis notam recepi, et hoc præsens publicum instrumentum in istis tribus pellibus simul gludatis et ad invicem junctis, manu mea propria scripsi, et signo meo solito signavi, in fidem et testimonium omnium præmissorum rogatus et requisitus.