Page:Œuvres de Blaise Pascal, II.djvu/37

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


DE VAGUO NARRATIO ÆI PI DE ROBERVAL
AD NOBILISSIMUM VIRUM D. DE NOYERS


De vacuo quod in rerum natura facile dari permuiti autumant : adducto ad id comprobandum, nobili experimento hydrargiri tubo inclusi, modo qui jam omnibus satis notus est. Ignoscat mihi R. P. Gapucinus Valerianus Magnus, si dixero illum parum candide egisse in eo libello quem de bac re in lucem nuperrime emisit mense Julio hujus anni 1647 dum celeberrimi bujusce experimenti ille primus author baberi voluit, quod certo constat jam ab anno 1643 in Italia vulgatum fuisse: at ibidem, praecipue vero Romae atque Florentiae celeberrimas inter eruditos de ea re viguisse controversias, quas non potuit ignorare Valerianus, qui circa eadem tempora illis in regionibus degebat, et cum doctis illis conversabatur. Habeo ego Epistolam quam Glarissimus vir Evang. Toricellus magni Ducis Hetruriae Mathematicus misit Romam ad amicum suum doctiss. virum Angelum Ricci sub finem anni 1643 Italice scriptam : quæ nihil aliud continet quam controversiam inter duos illos viros egregios, qui, quod et fere omnibus accidit, de tali expérimente diversa [1]

  1. Les lettres sont de juin 1644 (Vide supra, p. 13). Mais les extraits envoyés par Ricci à Mersenne, et qui se trouvent dans le recueil manuscrit de la Bibliothèque Nationale immédiatement avant la lettre à des Noyers, f. lat. Nouv. acq. 2338, f° 45, ne sont pas datés. Mersenne ne donne pas d'autre date que 1644. Voir le début du dernier chapitre des Reflectiones : « Certum est primo vacuum ope tubi vitrei prias in Italia quam in Gallia observatum ; idque puto, ab illustri Geometra Evangelista Torricellio, qui tubum observatorium mihi anno 1644 ostendit, in magni ducis Etruriæ pergulis admirandis. De cujus observatione}}