Page:Œuvres de Blaise Pascal, III.djvu/325

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

APPENDICE

EXTRAIT d'une LETTRE DE HUTGENS A FR. SCHOOTEN '.

[La Haye, 27 décembre i654.]

Clarissimo Viro Domino Francisco Scliotenio Ghristianus Hugenius S. P.

Recte hoc et peramice abs te factum, Schoteni clarissime, quod ad legendas quœ tibi scribantur epistolas me quoque veterem discipulum tuum admittis. Igitur plurimum tibi eo nomine debeo. Jam primum didici Dominum Paschalium geometriae studio addictum esse, quo etiam excellere videtur. Sexta ejus arithmeticarum tractationum egregia fuerit, si ultra cubum aliarum quarum libet potestatum summas colli- gere compendio monstret. Nona captum meum superat si bene titulo suo respondet. Prima inter geometricas cliam temeraria videri possit. Tertia ad te pertinet, sed facile puto editione praevenies ; quod si contra eveniat, ego tamen ita existimo, neminem suspicaturum aliunde te edoctum demon- strationes tuas planorum locorum composuisse, ne quidem si Apollonii ipsius deperdita scripta referantur. Porro opéra Paschalii, ubi acceperis examinaverisque, etiam me inspicere sinito : item quod ex Italia novum repertum prodibit, talium enim mirum in modum sum cupidus...

1. Œuv. complhtes de Haygens, t. I, p. 3i6..

�� �