Page:Œuvres de Blaise Pascal, III.djvu/368

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

352 ŒUVRES

3, qui est dijjerentia radicum, constituto in propo- sito quarto gradu ; numerus enim absolutus 8i est quartus gradus radicis 3. Hinc igitur elicietur Canon iste :

Duarum similium potestatum differentia œquatuT differentiae radicum constitutœ in eodem gradu in quo sunt potestates propositae ; Plus minori radice constitutâ in singulis gradibus proposito gradui inferioribus ac in unoquoque multiplicatâ per coef- ficientes quos A sortiretur in similibus gradibus, si binomium cujus primum nomen esset A, alterum verô esset differentia radicum, constitueretur in eâdem potestate propositâ.

Sic ergo differentia inter i4^ et ii\ erit

12, ii^-h5/l, ii--^io8, iiH-8i.

Differentia enim radicum est 3. Et sic de cœteris.

��Ad summam potestatum cujuslibet progressionis inveniendam unica ac generalis meibodus.

Datis quotcumque numeris, in qualibet progres- sione, à quovis numéro inchoante, invenire qua- rumvis potestatum eorum summam.

Quilibet numerus, 5, sit initium progressionis quœ per incrementum cujusvis numeri, verbi gratiâ ternarii, procédât, et in eâ progressione dati sint quotlibet numeri, verbi gratiâ isti 5, 8, 1 1, 14, qui omnes in quâcumque potestate constituantur, ut in tertio gradu seu cubo. Oportet invenire summam horum cuborum, nempe 5^ -\- 8^ -\- i 1^ -\- 14:^-

�� �