Page:Œuvres de Blaise Pascal, III.djvu/554

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

S38 ' ŒUVRES

��PRODUGTA GONTINUORUM RESOLVERE

Seu

Resolutio numerorum qui ex numeris

progressione naturaii procedentibus producuntur.

Problema.

Dato quocumque numéro, invenire tôt quot împe- rabitur numéros continuos ex quorum multiplica- tione factus numerus sit maximus ejus speciei qui in dato numéro contineatur.

Oportet autem datum numerum non esse mino- rem producto totidem numerorum ab unitate conti- nuorum.

Datus sit numerus f verbi gratiâ 4335, opor- teatque reperire, verbi gratiâ, quatuor numéros continuos ex quorum multiplie atione factus nume- rus sit maximus, qui in dato 4335 contineatur, eorum omnium qui producuntur ex multiplie atione quatuor numerorum. continuorum,

Sumantur ab unitate tôt numeri continui quot sunt numeri inveniendi, nempe quatuor in hoc exemple, 1, 2, 3, 4, quorum, per productum, 24, dividatur numerus datus, sitque quotiens 180. Ipsius quotientis inveniatur radix ordinis numerici non quidem quarti, sed sequentis, nempe quinti, sitque ea 6, Ipse 6 est primus numerus, secun- dus 7, tertius 8, quartus 9.

Dico itaque productum quatuor numerorum 6,7, 8, 9, esse maximum numerum qui in dato conti- neatur, id est : Dico productum quatuor nume- rorum 6, 7, 8, 9, nempe 3o24, non esse majorem

�� �