Page:Œuvres de Blaise Pascal, III.djvu/564

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

S48 ŒUVRES

��Postulatum,

Hoc autem praenotum esse postulo : quae sit radix qaadrata numeri 2 , nempe i ; etenim i est radix maxi- mi quadrati in 2 contenti. Sic et quae sit radix cubica numeri 6, scilicet qui ex multiplicatione trium nume- rorum i, 2, 3, oritur, nempe i. Sic et quae sit radix quarti gradus numeri 24, scilicet qui ex multiplica- tione quatuor numerorum 1,2, 3, 4, oritur, nempe 2, et sic de caeteris gradibus. In unoquoque enim peto nosci radicem, istius gradus, numeri qui produ- citur ex multiplicatione tôt numerorum continuorum ab unitate quot exponens gradus propositi continet unitates. Sic ergo in investigatione radicis, v. g.' decimi gradus, postulo notam esse radicem istius decimi gradus, numeri 3628800, qui producitur ex multiplicatione decem priorum numerorum i, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, nempe 5. Et hoc uno verbo dici potest. In unoquoque gradu, postulo notam esse ra- dicem istius gradus minimi producti totidem con- tinuorum quot exponens gradus continet unitates ; minimus enim productus continuorum quotlibet ille est cujus multiplicatores ab unitate sumunt exordium.

Nec sane molesta haec petitio est ; in unoquoque enim gradu unius tantum numeri radicem suppono, in vulgari autem methodo, multo gravius, in uno- quoque gradu, novem priorum characterum potesta- tes exiguntur.

�� �