Page:Œuvres de Blaise Pascal, III.djvu/575

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

GOMBINATIONES • 5o9

tiones unius litterae in tribus, B, C, D, nempe B, G D ; assumantur quoque omnes combinationes dua- rum litterarum in tribus^, G, D, nempe BG, BD, GD ; denique assumantur omnes combinationes dua- rum litterarum in quatuor A, B, G, D, nempe AB, AG, AD, BG, BD, GD.

Dicoitaque, tôt esse combinationes duarum litte- rarum in quatuor A, B, G, D, quot sunt duarum in tribus B, G, D, et insuper quot unius in tribus B G, D.

Hoc manifestum est ex generatione combinatio- num ; combinationes enim duarum in quatuor for- mantur, partim ex combinationibus duarum in tri- bus, partim ex combinationibus unius in tribus; quod ita evidens fiet :

Ex combinationibus duarum in quatuor, nempe AB, AG, AD, BG, BD, GD, quaedam sunt in qui- bus ipsa littera A usurpatur, ut istse AB, AG, AD quaedam quae ipsâ A carent, ut istae BG, BD, GD.

Porro, combinationes illae BG, BD, GD, duarum in quatuor A, B, G, D, quae ipso A carent, constant ex residuis tribus B, G, D ; sunt ergo combinationes duarum in tribus B, G, D ; igitur combinationes duarum in tribus B, G, D, sunt quoque combinatio- nes duarum in quatuor A, B, G, D, nempe illse quae carent ipso A.

Illae verô combinationes AB, AG, AD, duarum in quatuor A, B, G, D, in quibus A usurpatur, si ipso A spolientur, relinquent residuas litteras B, G, D, quae sunt ex tribus litteris B, G, D, suntque combina-

�� �