Page:Œuvres de Blaise Pascal, IV.djvu/411

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

CINQUIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 295

intentione crucis, quam vel manu gestant, vel in altari inter flores abscondunt.

Octavo, In prædicto Regno habent Chinenses quemdam Magistrum in Philosophia morali literatum, qui olim discessit à vita, vocatum Keum-Fucu, qui ob doctrinam, regulas et documenta adeo in toto Regno acceptus est, ut tam Reges, quam omnes alii cujuscumque conditionis et gradus sint, sibi proponant imitandum et sequendum, saltem quoad speculativum, et tanquam sanctum venerantur et laudant, in omnique civitate et villa præfato Magistro templa sunt erecta... Quæritur, utrum Gubernatores, qui Christiani sunt vel fuerint, vel literati vocati et coacti possint ingredi præfatum templum facere taie sacrificium, vel assistere hujusmodi sacrificio, vel facere genuflexiones ante altare illud, vel accipere aliquid de Idolothytis, et oblationibus illis, maxime, quia putant illi infideles, quod quicumque manducarit ex talibus Idolothytis, habebit progressum magnum in suis literis et gradibus, etsi portantes crucem in manibus possint licite hoc facere eo modo, quo dubitatione superiori dictum est ? quia, si hoc illis prohibetur, erit umultus in populo, ministri Evangelii in exilium mittentur, etconversio animarum impedietur et extinguetur.

Censuerunt, non licere, nec posse aliquo prætextu contento in dubio Christianis permitti...

Decretum sacræ Congregationis de propaganda fîde die XII. Septembris. M D C XLV.

Referente Eminentissimo Domino Cardinali Ginetto suprascripta quæsita, una cum responsis et resolutionibus Congregationis Theologorum ad eorundem quæsitorum examen specialiter institutæ, sacra Gongregatio Eminentissimorum DD. Congregatio de propaganda fide, præfata responsa et resolutiones approbavit, et eadem Gongregatione supplicante Sanctissimus Dominus noster ad conservandam uniformitatem in prædicatione, ejusque praxi in omnibus et singulis Missionnariis cujuscumque Ordinis, Religionis et instituti, etiam Societatis Jesu, in Regnis Sinarum aut Chinæ pro tempore existentibus, vel extituris, sub pœna excommuni-