Page:Œuvres de Blaise Pascal, V.djvu/149

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

HUITIÈME PROVINCIALE. — INTRODUCTION 133

MOLINA. — De Justitia et Jure.

T. I. Tr. II. De justitia commutativa circa bona externa. disp. 88. Quæ contra leges a ministris publicis accipiuntur, quousque et oui in conscientiæ foro sint restituenda 1.

n. 6 .... Quando ea, quæa ministri publici contra legis præscriptum accipiunt, ea liberalitate ac libertate eis dantur, quæ intra limites donationis sit satis ad transferendum dominium, ut quia ex amicitia perinde cuique illorum dantur, ac si non esset minister publicus, vel quia ex gratitudine beneficii accepti dum bene est usus suo munere, et ex gaudio rei justæ obtentæ illi dantur, vel etiam ut in posterum talem se gerat, qualem se gessit, diligenterque expediat negotium ejus, qui munus mittit, vel denique antequam negotium expédiat, munus ad eum mittatur, ut affîciatur ad diligenter atque in favorem ejus, qui munus mittit, negotium intra justitiæ limites expediendum : in his, inquam, et in aliis similibus eventibus dicenda sunt nonnulla.... Secundum est, licet donationes, de quibus loquimur, seclusa lege positiva, quæ eas prohibeat, sæpe fiant et accipiantur cum peccato.... interdum tamen posse fieri et accipi sine ullo peccato, ut quando ex amicitia datur aliquid ministro publico, etiamsi amicitia habuerit ortum ex eo quod sit minister publicus, aut quando ex gratitudine et gaudio rei juste obtentæ aliquid ex mera liberalitate illi datur : in ejusmodi namque donationibus nihil vitii ex natura rei conspicio [p. 138].

Ibid. disp. 94. Quæ accipiuntur ob turpem causani, obnoxiane sint restitutioni, et quousque in foro exteriori denegetur eorum repetitio...

T. IL Tr. II. De contractibus . disp. 328. Alienata in fraudem creditorum quæ dicantur, et quousque rescindi ea alienatio possit, obnoxiumque quod ita alienatum est, restitutioni ab accipiente sit.

n.8 ..... Si is, qui accepit, conscius non fuit, alienationem

_______________________________________________________________

1. Le passage est signalé par Escobar; mais il n’en donne pas la référence.