Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/444

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


Ibid.: συμφωνοῦσι δὲ φθόγγοι πρὸς ἀλλήλουσ, ὧν θατέρου κρουσθέντος ἐπὶ τινος ὀργάνου τῶν ἐνταυτῶν, καὶ ὁ λοιπὸς κατά τινα οἰκειότητα καὶ συμπάθειαν συνηχεῖ.[1]. Haec verba videntur ad verbum descripta ex fragmento Theonis, pag. 3a[2]. Ibi, loco horum verborum: ὀργάνου τῶν ἐνταυτῶν, legitur in manuscripto: τῶν ἐν τούτοις, sed manifestum in utroque est mendum; legendum τῶν ἐντατῶν. Esse enim tria instrumentorum genera apud veteres musicos notum, quæ Nichomachus in Enchiridio πνευματικὰ ἐντατὰ et κρουστὰ appellat. Ἐντατῶν vero, sive quæ chordis tensis constant, hæc est proprietas quam hoc loco indicat Bryennius, ut una ex duabus chordis consonantibus pulsata, altera statim occulta quadam sympathià resonet.

Pag. 4a: τὰ γὰρ ἐννέα οὐχ οἷον τε διαιρεθῆναι εἰς ἴσα[3]. Tonum bifariam dividi non posse ut probet, hanc rationem subdit. Male. Non enim quia numerus 9 in duas aequales partes dividi non potest, ideo tonus seu proportio sesquioctava bifariam dividi non potest. Aut igitur erravit Bryennius, aut (quod probabilius est) sunt hæc verba glossema scioli cujusdam, quæ e margine in textum irrepserunt. Vera enim ratio hujus impossibilitatis tam in ratione sesquioctava quam in reliquis superparticularibus hæc est, quoniam inter duos numeros unitate distantes non cadit medius proportionalis neque in integris, quod per se patet, neque in fractis, cujus propositionis demonstratio est in proclivi.

Pag. 5a lin. 5a, fin.: καὶ ἐπόγδοον καὶ ἐπιπεντεκαιδέκατον, legendun: ἐπόγδοον καὶ ἐπιέννατον[4].

Pag. 7a, in fig. 1a, loco ultimi numeri ξδ, legendunm ξγ[5], hoc est 63, non 64.

Pag. 8a in 1a fig.[6]. Omnes numeri tetrachordnum constituentes sunt corrupti, aut male huc ex 2a fig. ejusdem paginæ translati. Ita autem

  1. Ms., ibid., l. 17; éd. p. 394, l. 23 (éd. καὶ supprimé avant συμπάθειαν.
  2. Ms., fol. 51 l. 6; éd. Bouillau, 1644, in-4o, p. 80, l. 12.
  3. IMs., fol. 163vo, l. 21 ; éd. p. 396, l. 13.
  4. Ms., fol. 164, l. 5 du bas; éd. p. 397, l. 18 du bas.
  5. Ms., fol. 165; éd. p. 399.
  6. Ms., fol. 165vo; éd. p. 400.