atque optimum factu visum est, ut in medium sanctorum Patrum sententiz proferrentur, quorum alios Martyres, alios Confessores, omnes vero catholicos Sacerdotes fuisse et permansisse constaret ; ut scilicet rite atque solemniter, ex eorum consensu atque decreto, antiqui dogmatis religio confirmaretur, et profanz novitatis blasphemia condemnaretur. Quod cum ita factum foret, jure meritoque impius ille Nestorius catholicze vetustati contrarius, beatus vero Cyrillus sacrosanctæ antiquitati consentaneus judicatus est : Et, ut ad fidem rerum nihil deesset, tam nomina et numerum (licet ordinem fuissemus obliti) edidimus eorum Patrum, juxta quorum ibidem concinentem sibi concordemque sententiam, et legis sacrae proloquia exposita sunt, et divini dogmatis regula constabilita est, quos, ad confirmandam memoriam, hic quoque recehüseré nequaquam superfluum est ;
XXX. Sunt ergo hi viri quorum in illo Concilio vel tanquam judicum vel tanquam testium scripta recitata sunt. Sanctus Petrus Alexandrinus episcopus, doctor preestantissimus et martyr beatissimus. Sanctus Athanasius, ejusdem civitatis antistes, magister fidelissimus, et confessor eminentissimus. Sanctus Theophilus, ejusdem item urbis episcopus, vir fide, vita, scientia satis clarus, cui successit venerandus Cyrillus, qui nunc Alexandrinam inlustrat Ecclesiam. Et ne forsitam