unius civitatis ac provincie doctrina hac putaretur, adhibita sunt etiam illa Cappadociz lumina, sanctus Gregorius episcopus et confessor de Nazianzo, sanctus Basilius Cæsareæ Cappadocic episcopus et confessor, sanctus item alter Gregorius Nyssenus episcopus, fidei, conversationis, integritatis, et sapientie merito, fratre Basilio dignissimus. Sed, ne sola Grecia aut Oriens tantum, verum etiam Occidentalis et Latinus orbis ita semper sensisse adprobaretur, lectee sunt quoque ibi quadam ad quosdam epistola sancti Felicis martyris et sancti Julii urbis Rome episcoporum. Et, ut non solum caput orbis, verum etiam latera illi judicio testimonium perhiberent, adhibitus est a meridie beatissimus Cyprianus episcopus Carthaginensis et martyr ; a septentrione, sanctus Ambrosius Mediolanensis episcopus.
Hi sunt igitur omnes apud Ephesum sacrato decalogi numero magistri, consiliarii, testes judicesque producti ; quorum beata illa Synodus doctrinam tenens, consilium sequens, credens testimonio, obediens judicio, absque taedio, prasumptione et gratia, de fidei regulis pronuntiavit. Quanquam multo amplior majorum numerus adhiberi potuerit, sed necesse non fuit, quia neque multitudine testium negotii tempora occupari oportebat, et decem illos non aliud vere