Page:Amable Floquet - Anecdotes normandes, deuxieme edition, Cagniard, 1883.djvu/375

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

regione, erat tamen voluntas bona et facultas omnia plenarie faciendi et implendi, sicut consuetum et debitum est, et melius, si sciret vel posset. Tunc dominus archiepiscopus eidem respondit quod, sicut noverat ipse dominus episcopus inter archiepiscopum et Capitulum ac suffraganeos episcopos est unum corpus misticum et una fraternitas, in cujus signum suffraganei ecclesie Rothomagensis, admissi in hujusmodi fraternitate et consorcio, consueverunt facere sollempnem pastum sive prandium atque debent, prout consuetum fuit ab antiquo, et quod ipsi, certificati de virtutibus suis, generositateque, litterature et exemplaritate vite, gaudebant quod sit missus ad regendam ecclesiam Lexoviensem et libenter eum admiserunt et admictunt ad fraternale consorcium, offerendo que resultant ex isto : consilium, favorem et assistenciam in concernentibus honorem et statum persone sue, deffensionemque libertatis ecclesiastice et jurium ecclesie sue Lexoviensis, quantum cum honestate fieri poterit et de jure tenebuntur. Et quoad paracionem prandii, perceperunt bonam affectionem suam, et quod non reddidit se difficilem in volendo servare consuetudines et cerimonias hujus venerabilis ecclesie in talibus consuetas, habebant pro grato id quod ipse disposuerat pro hujusmodi prandio faciendo et ministrando et debet fieri, de quo regraciatus est eisdem dominis prefatus dominus episcopus, et statim, ipso presente, deputaverunt venerabiles viros magistrum Egidium de Campis, cancellarium ecclesie Rothomagensis et thesaurarium dicti archiepiscopi, Henricum Gorren et Nicolaum Caval, canonicos Rothomagenses, ibidem presentes, ad visitandum locum in quo paratum erat pro prandio, ad finem quod, si dicti domini archiepiscopus et canonici in eodem loco non possent honeste situari, quod alius ordinaretur locus, essentque solliciti de reprimendo interessentes in dicto convivio, tam venientes per sequelam dicti domini archiepiscopi, quam per sequelam Capituli, si qui essent qui se inordinate vel immoderate se haberent, et, hiis sic peractis, a dicto Capitulo surrexerunt et recesserunt, et ivit dictus dominus archiepiscopus ad domum suam, associatus per dictum dominum episcopum Lexoviensem. cum aliquibus de Capitulo, qui, eo dimisso in domo sua predicta, reversi sunt ad magnam missam que tunc in choro celebrabatur, qua magna missa decantata et finita, domini episcopi Baiocensis et Lexoviensis venerunt ad dictum dominum archiepiscopum