Page:Andry de Boisregard - De la Génération des vers, 1741, tome II.djvu/460

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

mento, incredibilis eorum longitudo deducenda, prout nonnulli falso opinantur, sed à congenitis proprietatibus huic lumbricorum generi præ aliis familiaribus ; vescantur enim & saginentur cibis quantùm velint Pigmæi, Pigmæi tamen semper erunt.

Sed hîc ulteriùs quæris an ab utero matris eum adferant infantes, an vero postea in illis generetur. Summus Medicinæ parens lib. 4. de Morb. primam, ut observas, tenet opinionem, & cum ipsius præcepta naturæ oraculo confirmata sunt, haud facile ab ejus sententiâ recedo ; & si recedam non me profecto rationes, aut vana hypotheseon (quas flocci pendo) figmenta, ad recedendum moverent. Sed propria experientia, per multiplicem observationum seriem constans reddita & infallibilis. Quare sicuti plures dantur Hereditarii morbi, qui ex utero sua ducunt principia, quid ni etiam de latis lumbricis hoc idem sentiendum, multo magis cum divinum senem hujus rei habeamus autorem ?

Ait hic, loco jam laudato, ex lacte & sanguine redundante & corrumpente se, hos vermes in fœtu, uteri claustris concluso, produci ; idque non sine ratione opinatus esse videtur : fugit enim puer in utero lacteam lympham, ut certis recentiorum observationibus, probatum est ; à cujus putrescente fermentatione excitantur latentia horum lumbricorum ovula, & ad vitam disponuntur, quod quidem aliarum rerum putrescens fermentatio præstare forsan non potest.

Eademque de causa factum esse puto ut