Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/281

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

guinis, non homicidam nunc, sed utricidam amplecterer.

Ac sic lepido sermoni Fotidis invicem cavillatus, ergò igitur jam et ipse possum, inquam, mihi primam istam virtutis adoream, ad exemplum duodeni laboris Herculei numerare, vel trigemino corpori Geryonis, vel triplici formæ Cerberi totidem peremptos utres coæquando. Sed ut ex animo tibi volens omne delictum, quo me tantis angoribus implicasti, remittam ; præsta quod summis votis expostulo : et dominam tuam, cum aliquid hujus divinæ disciplinæ molitur, ostende : cum Deos invocat, certè eam reformatam videam : Sum namque coram magiæ noscendæ ardentissimus cupitor, quamquam mihi nec ipsa tu videare talium rerum rudis et expers. Scio istud, et planè sentio ; cum, semper alioqui spretorem