Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/291

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

A me scelus istud depellant cælites, inquam : ut ego quamvis ipsius aquilæ sublimis volatibus toto cælo pervius, et supremi Jovis certus nuntius, vel lætus armiger, tamen non ad meum nidulum post illam pinnarum dignitatem subindè devolem. Adjuro per dulcem istum capilli tui nodulum, quo meum vinxisti spiritum, me nullam aliam meæ Fotidi malle. Tunc etiam istud meis cogitationibus occurrit, cum semel avem talem perunctus induero, domus omnis procul me vitare debere. Quam pulcro enim, quamque festivo matronæ perfruentur amatore bubone ? Quid ? quod et istas nocturnas aves, cùm penetraverint Larem quempiam, sollicite prehensas foribus videmus adfigi ; ut quod infaustis volatibus familiæ minantur exitium, suis luant cruciatibus. Sed quod sciscitari pænè præterivi, quo dicto, factove rursùm exutis pinnulis illis, ad meum redibo Lucium ?

Bono animo es, quod ad hujus rei curam pertinet, ait. Nam mihi domina singula monstravit, quæ possunt rursùs in facies ho-