Page:Bibliothèque de l’École des chartes - 1897 - tome 58.djvu/392

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

3. Pastores loquebantur ad invicem : « Transeamus usque Bethleem. » (Ibid., 15.)

4. Et venerunt festinantes et invenerunt puerum cum Maria matre ejus. (Ibid., 16.)

5. Tunc reversi sunt pastores, et dicunt : « Gloria in excelsis quia. » (Ibid., 20.)

6. Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen est (sic) Jhesus. (Ibid., 21.)

7. Obtulerunt Jhesum in Templo, et Symeon accepit eum in ulnas suas. (Ibid., 22 et 28.)

8. Cum natus esset Jhesus in Bethleem Jude, tres magi venerunt ab Oriente Jerosolimam, dicentes : « Ubi est ? » (Matth., II, 2.)

9. Turbatur Herodes et vocans principes sacerdotum sciscitabatur ab eis ubi Christus natus esset. At illi dixerunt : « In Bethleem Jude. » (Ibid., 4 et 5.)

10. Tunc Herodes, clam vocatis magis : « Usque ad illum locum ite et interrogate. » (Ibid., 7 et 8.)


II (fol. 8). La Pêche miraculeuse. La Rencontre de Jésus et de Mathieu au tonlieu. La Guérison des malades de la Galilée. Le Sermon sur la montagne. Les Noces de Cana.


1. Factum est autem cum turbe irruerent in eum, et piscatores lavabant retia. (Luc, V, 1 et 2.)

2. Ascendens autem in unam navem que erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. (Ibid., 3.)

3. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : « Duc me in altum et laxate retia. » Et nichil prendiderunt. (Ibid., 4 et 5.)

4. Et cum hec fecissent, comprehenderunt piscium multitudinem. (Ibid., 6.)

5. Quod cum videret Symon Petrus, procidit ad genua Jhesu dicens : « Exi a me, quia homo peccator sum. Domine. » (Ibid., 8 et 9.)

6. Et cum transiret illic, vidit Levi sedentem in teloneo, et secutus est eum. (Ibid., 27.)

7. Et circuibat Jhesus totam Galileam, sanans omnem languorem et infirmitatem. (Matth., IV, 23.)

8. Videns autem turbas, Jhesus ascendit in montem, et accesserunt ad eum discipuli ejus ; et aperiens os suum, docebat eos : « Beati, » etc. (Ibid., V, 1-3.)