Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/474

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
xxi
CONTRE GILLES DE RAIS

successive regnantibus, prefatus Egidius de Rays, maligno spiritu imbutus sueque salutis immemor, plures innocentes masculos et femellas, tam per se quam alios supradictos, cepit, occidit et truciter jugulavit, occidique, trucidari et etiam jugulari, et deinde corpora eorumdem innocencium per supradictos Giletum de Sillé, Henrietum Griard et Stephanum Corrillaut, alias Poictou, cremari et in cineres redigi seu converti, cineresque hujusmodi innocencium in locis extraneis et ocultis proici fecit et mandavit, et cum eisdem innocentibus dictum peccatum sodomie seu contra naturam commisit, et ignominiose luxuriavit, ac omnia et singula supra et infrascripta in quibuslibet locis et diverticulis locorum et domorum infrascriptorum commisit et perpetravit ; et quod sic fuit et est verum.

XVI. Item, et quod, pro laciori declaracione articuli immediate precedentis, dicit dictus promotor et probare intendit quod, licet non deceat christicolas, qui angelorum consorcio cupiunt aggregari, luxibus delectari nec occulos suos, semel Deo per baptismum et fidei catholice suscepcionem et professionem consecratos, suosque ad vanitates et insanias falsas animos retorquere, sed potius in dominum Deum nostrum spem ponere et in ejus aspectu, toto corde et mentis affectu, ipsorum oculorum lumina infigere, testante propheta David sic dicente : « Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas[1] » et iterum ipso David clamante et increpante : « Filii hominum, usquequo gravi corde, ut quid diligitis vanitatem et queritis mendacium ?[2], » tamen prefatus Egidius de Rays, qui sacramenta baptismatis et confirmacionis in signum veri christiani susceperat et suscepit, in cujus susceptione diabolo et ejus pompis ac operibus renunciaverat et renunciavit, fidem catholicam et unam sanctam et apostolicam ecclesiam firmiter profitendo et tenendo, quas per aliqua tempora professus fuit et tenuit retrolapsa, in quadam sala seu aula bassa castri seu fortalicii de Thiffauges, Malleacensis[3] diocesis, ad uxorem dicti Egidii, rei, spectant[em], a quinque annis citra et supra, nonnulla signa, oculos et caracteres, per quosdam magistros Franciscum Prelati, nacionis Ytalice, in arte geomancie prohibita se dicentem expertum, et Johannem de Ripparia, in quodam nemore satis propinquo dicto fortalicio de Thiffauges, et quemdam Anthonium de Palerna[4], lombar-

  1. Ps. 39.
  2. Ps. 4.
  3. Tiffauges (Vendée), dans l’ancien diocèse de Maillezais. Les ruines du château de Gilles de Rais existent encore.
  4. Plusieurs historiens ont lu à tort Palerma, qu’ils ont traduit par Palerme. Il s’agit sans doute de Palerna, province de Chieti (ancien royaume de Naples).