Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/505

La bibliothèque libre.
Aller à la navigation Aller à la recherche
Cette page a été validée par deux contributeurs.
lii
PROCÉDURE CRIMINELLE

et occulos cujusdem infantis, eidem dyabolo per dictum Franciscum, ex parte dicti rei, offerendos et etiam porrigendos.

Item, dixit et confessus fuit dictus Egidius de Rays, reus, quod, antequam ipse reus accessisset ad alteram predictarum trium invocacionum quibus interfuit personaliter, ut prefertur, idem reus scripsit et signavit manu propria unam cedulam in cujus fine scripsit nomen suum in vulgari, videlicet « Gilles[1], » et de cujus continencia non est memor : quam cedulam composuit et signavit sub intencione ipsam eidem dyabolo, si et dum, conjuratus sive convocatus per dictum Franciscum, veniret, tradendi ; et hoc de consilio dicti Francisci qui per prius dixerat eideim reo quod oportebat ipsum reum illam cedulam porrigere dyabolo, immediate quod veniret seu accederet invocatus : quodque, pendente invocacione hujusmodi, ipse reus tenebat semper illam cedulam in manu sua, expectando promissionem et pactionem audire, de quibus ipse Franciscus et dyabolus appuntuarent et convenirent insimul super hiis que dictus reus promissurus et facturus esset eidem dyabolo ; qui minime comparuit aut locutus fuit cum eisdem, unde nec ipse reus cedulam tradidit memoratam.

Item, dixit et confessus fuit idem reus quod ipse transmisit predictum Stephanum Corrillaut, alias Poyctou, cum dicto Francisco eunte quadam nocte ad faciendum unam predictarum invocacionum ; qui redeuntes, multa pluvia madefacti, retulerunt eidem reo quod is invocacione ipsa nichil venerat ad eosdem.

Item, dixit et confessus fuit idem reus quod, cum ipse reus vellet cuidam invocacioni, quam idem Franciscus facturus erat, interesse, et ipse Franciscus nollet eundem reum invocacioni hujusmodi tunc adesse, dictus Franciscus, in suo regressu ab ipsa invocacione, dixit eidem reo quod, si ipse reus eidem invocacioni interfuisset, magnum inde periculum incurrisset, nam in illa invocacione venit et apparuit unus serpens eidem Francisco, qui magnum sibi incussit timorem : quo audito per dictum reum, ipse reus, postquam cepisset ferrique fecisset secum partem quam habebat Vere Crucis, locum dicte invocacionis, ubi dictus Franciscus serpentem hujusmodi se vidisse dicebat, adire putavit : quod non fecit, eodem Francisco vetante.

Item, dixit et confessus fuit idem Egidius de Rays, reus, quod, in una ex predictis tribus invocacionibus quibus dictus reus interfuit, ut prefertur, retulit dictus Franciscus eidem reo quod ipse Franciscus viderat dictum Barron, qui sibi magnam auri monstravit quanti-

  1. Gilles de Rais signait toujours ainsi. Nous reproduisons plus loin le texte d’un reçu revêtu de cette signature.