Page:Bossard - Gilles de Rais dit Barbe-Bleue, 1886.djvu/510

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.
lvii
CONTRE GILLES DE RAIS.

poterat substinere ; unde dictus reus, timens ne dictus invocator ob percussionem et verberacionem hujusmodi moreretur, voluit et fecit ipsum invocatorem confessionis recipere sacramentum, qui tamen non decessit, sed convaluit post verberacionem eandem.

Item, dixit et confessus fuit dictus Egidius de Rays, reus, quod destinavit prefatum Gilletum de Sillé ad partes superiores pro querendo et adducendo eidem Egidio, reo, invocatores demonum seu spirituum malignorum. Qui quidem Gilletus de Sillé, sic missus et deinde regressus, retulit eidem Egidio, reo, qualiter ipse de Sillé repererat quandam mulierem que se de invocacionibus hujusmodi intromittebat : quodque ipsa dixerat eidem de Sillé quod, nisi ipse Egidius de Rays non removeret cor suum ab ecclesia suaque capella, nunquam posset ad intencionem suam pervenire : quodque ipse de Sillé reperierat in illis partibus aliam mulierem, que dixerat eidem de Sillé quod, nisi dictus reus desisteret seu cessari faceret a quodom opere per eum intentato seu quod prosequi intendebat, nunquam sibi bene eveniret.

Item, quod dictus de Sillé repererat in illis partibus unum invocatorem quem idem de Sillé ad dictum reum adducere, ut dicebat, proposuit et incepit, sed quod, veniendo, ipse invocator, ad dictum reum accedere disponens, per quendem fluvium seu rippariam transeundo, casualiter submersus est.

Item, dixit et confessus fuit idem Egidius, reus, quod ipse de Sillé quemdam alium invocatorem ad dictum reum post adduxit, qui nec mora deffunctus est ; in et ex quorum sic miserabili defunctorum obitibus aliisque premissis difficultatibus, quibus obsistentibus non potuit ad predictas invocaciones et alias intenciones suas dampnabiles pervenire, dicebat se credere divinam clemenciam et ecclesie suffragia, a quibus nunquam cor spesque ipsius dissesserunt, sibi, ne tot discriminibus periculisque periret, misericorditer subvenisse, et, ob hoc, in proposito habuisse a vita sua mala de cetero desistere ac ad partes Jherosolimitas adire atque sepulcrum dominicum et alia loca principalia conversacionis passionisque sui Redemptoris peregre visitare, et alia facere quibus posset suorum veniam peccatorum ab ipso suo Redemptore misericorditer obtinere. Unde, postquam premissa in judicio, ut prefertur, sponte libereque dixisset et confessus esset, hortatus est populum ibidem existentem et potissime viros ecclesiasticos, ibidem in potiori numero assistentes, quatinus semper haberent sanctam matrem ecclesiam revereri et summo opere honorare nec umquam discedere ab eadem, subjungens expresse quod, nisi ipse reus cor et affectum suos ad ipsam ecclesiam direxisset et apposuisset, nunquam dyaboli maliciam et intentum evadere